Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
24.
dum haec ab navali exercitu geruntur,
consul in Phocide ad Elatiam castris positis primo
colloquiis rem per principes Elatensium temptavit;
[2]
postquam nihil esse in manu sua et plures validioresque esse regios quam oppidanos respondebatur, tum
simul ab omni parte operibus armisque urbem est
adgressus.
[3]
ariete admoto cum quantum inter duas
turres muri erat prorutum cum ingenti fragore ac
strepitu nudasset urbem, simul et cohors Romana per
apertum recenti strage iter invasit,
[4]
et ex omnibus
oppidi partibus relictis suis quisque stationibus in
[p. 77]
[5]
eum, qui premebatur impetu hostium, locum concurrerunt. eodem tempore Romani et ruinas muri supervadebant et scalas ad stantia moenia inferebant. et
dum in unam partem oculos animosque hostium certamen averterat, pluribus locis scalis capitur murus,
[6]
armatique in urbem transcenderunt. quo tumultu
audito territi hostes relicto, quem conferti tuebantur,
loco in arcem omnes, inermi quoque sequente turba,
[7]
confugerunt. ita urbe potitur consul. qua direpta
missis in arcem, qui vitam regiis, si inermes abire
vellent, libertatem Elatensibus pollicerentur, fideque
in haec data post dies paucos arcem recipit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.