Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
19.
Elatiam obsidenti consuli rei maioris spes
adfulsit, Achaeorum gentem ab societate regia in Romanam amicitiam avertendi.
[2]
Cycliadan, principem
[p. 69]
factionis ad Philippum trahentium res, expulerant;
Aristaenus, qui Romanis gentem iungi volebat, praetor
erat.
[3]
classis Romana cum Attalo et Rhodiis Cenchreis
stabat, parabantque communi omnes consilio Corinthum oppugnare.
[4]
optimum igitur ratus est, priusquam
eam rem adgrederentur, legatos ad gentem Achaeorum
mitti pollicentis, si ab rege ad Romanos defecissent,
Corinthum contributuros in anticum gentis concilium.
[5]
auctore consule legati a fratre eius L. Quinctio et
Attalo et Rhodiis et Atheniensibus ad Achaeos missi.
[6]
Sicyone datum est iis concilium. erat autem non
admodum simplex habitus inter Achaeos animorum:
terrebat Nabis Lacedaemonius, gravis et adsiduus
hostis;
[7]
horrebant Romana arma; Macedonum beneficiis
et veteribus et recentibus obligati erant; regem ipsum
suspectum habebant pro eius crudelitate perfidiaque,
[8]
neque ex iis, quae tum ad tempus faceret, aestimantes
graviorem post bellum dominum futurum cernebant.
[9]
neque solum, quid in senatu quisque civitatis suae
aut in communibus conciliis gentis pro sententia dicerent,
[10]
ignorabant, sed ne ipsis quidem secum cogitantibus, quid vellent aut quid optarent, satis constabat. ad homines ita incertos introductis legatis
potestas dicendi facta est.
[11]
Romanus primum legatus
L. Calpurnius, deinde Attali regis legati, post eos
Rhodii disseruerunt;
[12]
Philippi deinde legatis potestas
dicendi facta est; postremi Athenienses, ut refellerent
Macedonum dicta, auditi sunt. ii fere atrocissime in
regem, quia nulli nec plura nec tam acerba passi
erant, invecti sunt.
[13]
et illa quidem contio sub occasum solis tot legatorum perpetuis orationibus die
absumpto dimissa est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.