Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13.
postero die consul per ipsas angustias, quas inter valle se flumen insinuat, hostem
sequitur.
[2]
rex primo die ad castra Pyrrhi pervenit; locus,
quem ita vocant, est in Triphylia terrae Molottidis.
inde postero die—ingens iter agmini, sed metus
urgebat—in montes Lyncon perrexit.
[3]
ipsi Epiri
sunt, interiecti Macedoniae Thessaliaeque; latus, quod
vergit in Thessaliam, oriens spectat, septentrio a Macedonia obicitur. vestiti frequentibus silvis sunt; iuga
summa campos patentes aquasque perennis habent.
[4]
ibi stativis rex per aliquot dies habitis fluctuatus
animo est, utrum protinus in regnum se reciperet, an
praeverti in Thessaliam posset.
[5]
inclinavit sententia,
ut in Thessaliam agmen demitteret, Triccamque proximis
[p. 63]
limitibus petit; inde obvias urbes raptim peragravit.
[6]
homines, qui sequi possent, sedibus excibat;
oppida incendebat. rerum suarum, quas possent, ferendarum secum dominis ius fiebat, cetera militis
praeda erat.
[7]
nec, quod ab hoste crudelius pati possent, reliqui quicquam fuit, quam quae ab sociis patiebantur.
[8]
haec etiam facienti Philippo acerba erant,
sed e terra mox futura hostium corpora saltem eripere
sociorum volebat.
[9]
ita evastata oppida sunt Phacium,
Iresiae, Euhydrium, Eretria, Palaepharsalus. Pheras
cum peteret, exclusus, quia res egebat mora, si expugnare vellet, nec tempus erat, omisso incepto in Macedoniam transcendit;
[10]
nam etiam Aetolos adpropinquare fama erat. qui audito proelio, quod circa amnem
Aoum factum erat, proximis prius evastatis circa
Sperchias et Macran quam vocant Comen, transgressi
inde in Thessaliam Cymenes et Angeias primo impetu
potiti sunt.
[11]
a Metropoli, dum vastant agros, concursu
oppidanorum ad tuenda moenia facto repulsi sunt.
Callithera inde adgressi similem impetum oppidanorum
pertinacius sustinuerunt;
[12]
compulsisque intra moenia
qui eruperant, contenti ea victoria, quia spes nulla
admodum expugnandi erat, abscesserunt. Teuma inde
et Celathara vicos expugnant diripiuntque;
[13]
Acharras
per deditionem receperunt.
[14]
Xyniae simili metu a
cultoribus desertae sunt. hoc sedibus suis extorre
agmen in praesidium incidit, quod ad Thaumacum,
quo tutior frumentatio esset, ducebatur; incondita
inermisque multitudo, mixta et imbelli turba, ab armatis caesa est. Xyniae desertae diripiuntur. Cyphaera
inde Aetoli capiunt, opportune Dolopiae imminens castellum.
[15]
haec raptim intra paucos dies ab Aetolis
gesta. nec Amynander atque Athamanes post famam
prosperae pugnae Romanorum quieverunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.