Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. consules praetoresque, cum idibus Martiis1 magistratum inissent, provincias sortiti sunt.
[2]
L.
Lentulo Italia, P. Villio Macedonia, praetoribus L.
Quinctio urbana, Cn. Baebio Ariminum, L. Valerio
Sicilia, L. Villio Sardinia evenit.
[3]
Lentulus consul
novas legiones scribere iussus, Villius a P. Sulpicio
exercitum accipere; in supplementum eius quantum
militum videretur ut scriberet, ipsi permissum.
[4]
praetori Baebio legiones quas C. Aurelius consul
habuisset ita decretae, ut retineret eas, donec consul
novo cum exercitu succederet;
[5]
in Galliam ubi is
venisset, omnes milites exauctorati domum dimitterentur praeter quinque milia socium; iis obtineri
circa Ariminum provinciam satis esse.
[6]
prorogata
imperia2 praetoribus prioris anni, C.3 Sergio, ut militibus, qui in Hispania, Sicilia, Sardinia stipendia per multos annos fecissent, agrum adsignandum curaret, Q. Minucio,
[7?]
ut in Bruttiis idem de coniurationibus quaestiones, quas praetor cum fide curaque exercuisset,
[8?]
perficeret et eos, quos sacrilegii compertos in
vinculis Romam misisset, Locros mitteret ad
[p. 156]
supplicium, quaeque sublata ex delubro Proserpinae4 essent, reponenda cum piaculis curaret.
[9]
feriae Latinae pontificum decreto instauratae sunt, quod legati ab Ardea questi in senatu erant sibi in monte Albano Latinis carnem, ut adsolet, datam non esse.
[10]
ab Suessa nuntiatum est duas portas quodque
inter eas muri erat de caelo tactum; et Formiani
legati aedem Iovis, item Ostienses aedem Iovis,
et Veliterni Apollinis et Sangus aedes, et in Herculis
aede capillum enatum;
[11]
et ex Bruttiis ab Q. Minucio
propraetore scriptum eculeum cum quinque pedibus,
pullos gallinaceos tres cum ternis pedibus natos esse.
[12]
a P. Sulpicio proconsule ex Macedonia litterae
adlatae, in quibus inter cetera scriptum erat lauream
in puppi navis longae enatam.
[13]
priorum prodigiorum
causa senatus censuerat, ut consules maioribus hostiis,
quibus diis videretur, sacrificarent;
[14]
ob hoc unum
prodigium haruspices in senatum vocati, atque ex
responso eorum supplicatio populo in diem unum
indicta5 et ad omnia pulvinaria res divinae factae.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.