Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7.
consul in
campo Martio comitiis, priusquam centurias in suffragium mitteret,
[2]
contione advocata 'ignorare' inquit
'mihi videmini, Quirites, non, utrum bellum an pacem
habeatis, vos consuli—neque enim liberum id vobis
Philippus permittet, qui terra marique ingens bellum
molitur—, sed, utrum in Macedoniam legiones transportetis, an hostes in Italiam accipiatis.
[3]
hoc quantum intersit, si numquam alias, Punico proximo certe
bello experti estis. quis enim dubitat, quin, si Saguntinis obsessis fidemque nostram inplorantibus inpigre
tulissemus opem, sicut patres nostri Mamertinis tulerant, totum in Hispaniam aversuri bellum fuerimus,
quod cunctando cum summa clade nostra in Italiam
accepimus?
[4]
ne illud quidem dubium est, quin hunc
ipsum Philippum, pactum iam per legatos litterasque
cum Hannibale, ut in Italiam traiceret, misso cum
classe Laevino, qui ultro ei bellum inferret, in Macedonia continuerimus.
[5]
et quod tunc fecimus, cum
hostem Hannibalem in Italia haberemus, id nunc pulso
Italia Hannibale, devictis Carthaginiensibus cunctamur
facere?
[6]
patiamur expugnandis Athenis, sicut Sagunto
expugnando Hannibalem passi sumus, segnitiam nostram experiri regem:
[7]
non quinto inde mense, quem
ad modum ab Sagunto Hannibal, sed quinto inde
die, quam ab Corintho solverit naves, in Italiam perveniet.
[8]
ne aequaveritis Hannibali Philippum nec Carthaginiensibus Macedonas; Pyrrho certe aequabitis.
[p. 7]
aequabitis dico? quantum vel vir viro vel gens genti
praestat!
[9]
minima accessio semper Epirus regno Macedoniae fuit et hodie est. Peloponnesum totam in
dicione Philippus habet Argosque ipsos, non vetere
fama magis quam morte Pyrrhi nobilitatos.
[10]
nostra
nunc compara. quanto magis florentem Italiam, quanto
magis integras res, salvis ducibus, salvis tot exercitibus, quos Punicum postea bellum absumpsit, adgressus Pyrrhus tamen concussit et victor prope ad
ipsam urbem Romanam venit!
[11]
nec Tarentini modo
oraque illa Italiae, quam maiorem Graeciam vocant,
ut linguam, ut nomen secutos crederes, sed Lucanus
et Bruttius et Samnis ab nobis defecerunt.
[12]
haec vos,
si Philippus in Italiam transmiserit, quietura aut
mansura in fide creditis? manserunt enim Punico
postea bello. numquam isti populi, nisi cum deerit,
[13]
ad quem desciscant, ab nobis non deficient. si piguisset vos in Africam traicere, hodie in Italia Hannibalem et Carthaginiensis hostis haberetis. Macedonia potius quam Italia bellum habeat; hostium
urbes agrique ferro atque igni vastentur;
[14]
experti iam
sumus foris nobis quam domi feliciora potentioraque
arma esse. ite in suffragium bene iuvantibus divis
et, quae patres censuerunt, vos iubete.
[15]
huius vobis
sententiae non consul modo auctor est sed etiam dii
immortales, qui mihi sacrificanti precantique, ut hoc
bellum mihi, senatui vobisque, sociis ac nomini Latino, classibus exercitibusque nostris bene ac feliciter eveniret, laeta omnia prosperaque portendere.'
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.