Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6.
P. Sulpicio provincia Macedonia
sorti evenit, isque rogationem promulgavit, vellent
iuberent Philippo regi Macedonibusque, qui sub regno
eius essent, ob iniurias armaque illata sociis populi
Romani bellum indici. alteri consulum Aurelio Italia
provincia obtigit.
[2]
praetores exinde sortiti sunt C.
Sergius Plautus urbanam, Q. Fulvius Gillo Siciliam,
[3]
Q. Minucius Rufus Bruttios, L. Furius Purpurio Galliam. rogatio de bello Macedonico primis comitiis ab
omnibus ferme centuriis antiquata est. id cum fessi
[p. 6]
diuturnitate et gravitate belli sua sponte homines
taedio periculorum laborumque fecerant,
[4]
tum Q. Baebius tribunus plebis, viam antiquam criminandi patres
ingressus, incusaverat bella ex bellis seri, ne pace
umquam frui plebs posset.
[5]
aegre eam rem passi patres, laceratusque probris in senatu tribunus plebis,
et consulem pro se quisque hortari, ut de integro
comitia rogationi ferendae ediceret castigaretque segnitiam populi atque edoceret,
[6]
quanto damno dedecorique dilatio ea belli futura esset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.