Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
36.
uno deinde intermisso die, cum omnibus
copiis equitum levisque armaturae pugnaturus rex
esset, nocte caetratos, quos peltastas vocant, loco'
[p. 35]
[2]
opportuno inter bina castra in insidiis abdiderat praeceperatque Athenagorae et equitibus, ut, si aperto
proelio procederet res, uterentur fortuna, si minus,
cedendo sensim ad insidiarum locum hostem pertraherent.
[3]
et equitatus quidem cessit, duces caetratae
cohortis non satis expectato signo ante tempus excitatis suis occasionem bene gerendae rei amisere. Romanus et aperto proelio victor et tutus a fraude insidiarum in castra sese recepit.
[4]
postero die consul omnibus copiis in aciem descendit ante prima signa locatis elephantis, quo auxilio
tum primum Romani, quia captos aliquot bello Punico
habebant, usi sunt.
[5]
ubi latentem intra vallum hostem
vidit, in tumulos quoque ac sub ipsum vallum exprobrans metum successit. postquam ne tum quidem
potestas pugnandi dabatur, quia ex tam propinquis
stativis parum tuta frumentatio erat, dispersos milites
per agros equitibus extemplo invasuris,
[6]
octo fere inde
milia, intervallo tutiorem frumentationem habiturus,
castra ad )ttolobum—id est loco nomen—movit.
[7]
cum in propinquo agro frumentarentur Romani, primo
rex intra vallum suos tenuit, ut cresceret socordia
simul et neglegentia cum audacia hosti.
[8]
ubi effusos
vidit, cum omni equitatu et Cretensium auxiliaribus,
quantum equitem velocissimi pedites cursu aequare
poterant, citato profectus agmine inter castra Romana
et frumentatores constituit signa.
[9]
inde copiis divisis
partem ad consectandos vagos frumentatores emisit
dato signo, ne quem vivum relinquerent, cum parte
ipse substitit itineraque, quibus ad castra recursuri
videbantur hostes, obsedit.
[10]
iam passim caedes ac fuga
erat, necdum quisquam in castra Romana nuntius cladis
pervenerat,
[11]
quia refugientes in regiam stationem incidebant, et plures ab obsidentibus vias quam ab emissis
ad caedem interficiebantur. tandem inter medias hostium stationes elapsi quidam trepidi tumultum magis
quam certum nuntium intulerunt castris.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.