Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
28. hac satis felici expeditione bello commisso reguli ac principes accolae Macedonum in
castra Romana veniunt, Pleuratus Scerdilaedi filius
et Amynander Athamanum rex et ex Dardanis Bato
Longari filius.
[2]
bellum suo nomine Longarus cum
Demetrio, Philippi patre, gesserat. pollicentibus
[p. 82]
auxilia respondit consul Dardanorum et Pleurati1 opera, cum exercitum in Macedoniam induceret, se
usurum;
[3]
Amynandro Aetolos concitandos ad bellum
attribuit. Attali legatis—nam ii quoque per id
tempus venerant—mandat ut Aeginae rex, ubi
hibernabat, classem Romanam opperiretur, qua
adiuncta bello maritimo, sicut ante, Philippum
urgeret.
[4]
ad Rhodios quoque missi legati ut capesserent partem belli. nec Philippus segnius—iam
enim in Macedoniam pervenerat—adparabat bellum.
[5]
filium Persea, puerum admodum, datis ex amicorum
numero qui aetatem eius regerent, cum parte
copiarum ad obsidendas angustias quae ad Pelagoniam sunt mittit.
[6]
Sciathum et Peparethum, haud
ignobiles urbes, ne classi hostium praedae ac praemio
essent, diruit. ad Aetolos mittit legatos, ne gens
inquieta adventu Romanorum fidem mutaret.
1 A.U.C. 554
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.