previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

23. exules ab Chalcide, regiorum iniuriis pulsi, attulerunt occupari Chalcidem sine certamine ullo posse; [2] nam et Macedonas, quia nullus in propinquo sit hostium metus, vagari passim, et oppidanos, [p. 66] praesidio Macedonum fretos, custodiam urbis1 neglegere. [3] his auctoribus profectus, quamquam Sunium ita mature pervenerat ut inde provehi ad primas angustias Euboeae posset, ne superato promuntorio conspiceretur, classem in statione usque ad noctem tenuit; [4] primis tenebris movit et tranquillo pervectus Chalcidem paulo ante lucem, qua infrequentissima urbis sunt, paucis militibus turrim proximam murumque circa scalis cepit alibi sopitis custodibus, alibi nullo custodiente. [5] progressi inde ad frequentia aedificiis loca custodibus interfectis refractaque porta ceteram multitudinem armatorum acceperunt. [6] inde in totam urbem discursum est aucto etiam tumultu quod circa forum ignis tectis iniectus erat. [7] conflagrarunt et horrea regia et armamentarium cum ingenti apparatu machinarum tormentorumque. caedes inde passim fugientium pariter ac repugnantium fieri coepta est. [8] nec ullo iam, qui militaris aetatis esset, non aut caeso aut fugato, Sopatro etiam Acarnane, praefecto praesidii, interfecto, praeda omnis primo in forum conlata, deinde in naves imposita. [9] carcer etiam ab Rhodiis refractus emissique captivi, quos Philippus tamquam in tutissimam custodiam condiderat. [10] statuis inde regis deiectis truncatisque, signo receptui dato conscenderunt naves et Piraeum, unde profecti erant, redierunt. [11] quod si tantum militum Romanorum fuisset ut et Chalcis teneri et non deseri [p. 68] praesidium Athenarum potuisset, magna res principio2 statim belli, Chalcis et Euripus adempta regi forent; [12] nam ut terra Thermopylarum angustiae Graeciam, ita mari fretum Euripi claudit.

1 A.U.C. 554

2 A.U.C. 554

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (32 total)
  • Commentary references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.44
  • Cross-references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Piraseus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sopater
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Statua
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thermopylae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Armamentarium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Chalcis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Euboea
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CHALCIS
    • Smith's Bio, So'pater
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: