Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14. tum P. Sulpicius secundum vota in Capitolio
nuncupata paludatis lictoribus profectus ab urbe
[2?]
Brundisium venit et veteribus militibus voluntariis
ex Africano exercitu in legiones discriptis navibusque
ex classe Cn. Cornelii electis altero die quam a
Brundisio solvit in Macedoniam traiecit.
[3]
ibi ei
praesto fuere Atheniensium legati orantes ut se
obsidione eximeret. missus extemplo Athenas est
C. Claudius Cento cum viginti longis navibus et mille
militum.
[4]
neque enim ipse rex Athenas obsidebat;
eo maxime tempore Abydum oppugnabat, iam cum
Rhodiis et Attalo navalibus certaminibus, neutro
feliciter proelio, vires expertus;
[5]
sed animos ei
faciebat praeter ferociam insitam foedus ictum cum
Antiocho, Syriae rege, divisaeque iam cum eo
Aegypti opes, cui morte audita Ptolomaei regis ambo
imminebant.
[p. 44]
[6]
contraxerant autem sibi cum Philippo bellum1 Athenienses haudquaquam digna causa, dum ex
vetere fortuna nihil praeter animos servant.
[7]
Acarnanes duo iuvenes per initiorum dies non initiati
templum Cereris imprudentes religionis cum cetera
turba ingressi sunt.
[8]
facile eos sermo prodidit absurde
quaedam percunctantes,2 deductique ad antistites templi, cum palam esset per errorem ingressos, tamquam ob infandum scelus interfecti sunt.
[9]
id
tam foede atque hostiliter factum gens Acarnanum
ad Philippum detulit impetravitque ab eo ut datis
Macedonum auxiliis bellum se inferre Atheniensibus
pateretur.
[10]
hic exercitus primo terram Atticam
ferro ignique depopulatus cum omnis generis praeda
in Acarnaniam rediit. et irritatio quidem animorum
ea prima fuit; postea iustum bellum decretis civitatis
ultro indicendo factum.
[11]
Attalus enim rex Rhodiique
persecuti cedentem in Macedoniam Philippum cum
Aeginam venissent, rex Piraeum renovandae confirmandaeque cum Atheniensibus societatis causa
traiecit.
[12]
civitas omnis obviam effusa cum coniugibus
[p. 46]
ac liberis, sacerdotes cum insignibus suis intrantem3 urbem ac di prope ipsi exciti sedibus suis acceperunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.