previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. his transactis consules praetoresque in provincias profecti. omnibus tamen, velut eam sortitis, Africae cura erat, seu quia ibi summam rerum [p. 374] bellique verti cernebant seu ut Scipioni gratificarentur, in1 quem tum omnis versa civitas erat. [2] itaque non ex Sardinia tantum, sicut ante dictum est, sed ex Sicilia quoque et Hispania vestimenta frumentumque, et arma etiam ex Sicilia2 et omne genus commeatus eo portabantur. [3] nec Scipio ullo tempore hiemis belli opera remiserat, quae multa simul undique eum circumstabant: Uticam obsidebat; castra in conspectu Hasdrubalis erant; [4] Carthaginienses deduxerant naves, classem paratam instructamque ad commeatus intercipiendos habebant. inter haec ne Syphacis quidem reconciliandi curam ex animo miserat,3 si forte iam satias4 amoris in uxore ex multa copia eum5 cepisset. [5] ab Syphace magis pacis cum Carthaginiensibus condiciones, ut Romani Africa, Poeni Italia excederent, quam, si bellaretur, spes ulla desciturum adferebatur. [6] haec per nuntios acta magis equidem crediderimet ita pars maior auctores suntquam ipsum Syphacem, ut Antias Valerius prodit, in castra Romana ad conloquium venisse. [7] primo eas condiciones imperator Romanus vix auribus admisit; postea, ut causa probabilis suis commeandi foret in castra hostium, mollius eadem ilia [p. 376] abnuere ac spem facere saepius ultro citroque6 agitantibus rem conventuram.

[8] hibernacula Carthaginiensium,7 congesta temere ex agris materia exaedificata, lignea ferme tota erant. [9] Numidae praecipue harundine textis storeaque pars maxima tectis passim nullo ordine, quidam, ut sine imperio occupatis locis, extra fossam etiam vallumque habitabant. [10] haec relata Scipioni spem fecerant castra hostium per occasionem incendendi.

1 A.U.C. 551

2 etiam ex Sicilia P(3) SpHVJ Froben 2, Eds.: om. ANK Aldus, prob. with good reason.

3 miserat P(3) Axn Aldus: dimiserat Sp?HVJK Froben 2.

4 satias z Aldus: satis P(1)NHVJK: saties A5?

5 eum HV Aldus, Froben: om. P(1)NJK.

6 A.U.C. 551

7 Carthaginiensium P(1)NK Aldus, Froben: -ibus SpHVJ.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
hide References (40 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.55
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.64
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.29
  • Cross-references to this page (18):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Numidae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Punicum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tiberis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Africam
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vtica.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Villa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Castra
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Cornelius P. F. Scipio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hibernacula
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), INTERCESSIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIUMPHUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), UTICA
    • Smith's Bio, Hasdrubal
    • Smith's Bio, Lae'lius
    • Smith's Bio, Masinissa
    • Smith's Bio, Sophonisba
    • Smith's Bio, Syphax
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: