previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2. In Siciliam tria milia militum sunt scripta, quia1 quod roboris ea provincia habuerat in Africam [p. 370] transvectum fuerat; et quia,2 ne qua classis ex3 Africa traiceret, quadraginta navibus custodiri placuerat Siciliae maritumam oram, [2?] tredecim novas naves Villius secum in Siciliam duxit, ceterae in Sicilia veteres refectae. [3] huic classi M. Pomponius, prioris anni praetor, prorogato imperio praepositus novos milites ex Italia advectos in naves imposuit. [4] parem navium numerum Cn. Octavio, praetori item prioris anni, cum pari iure imperii ad tuendam Sardiniae oram patres decreverunt; Lentulus praetor duo milia militum dare in naves iussus. [5] et Italiae ora, quia incertum erat quo missuri classem Carthaginienses forentvidebantur autem quidquid nudatum praesidiis esset petituriM. Marcio, praetori prioris anni, cum totidem navibus tuenda data est. [6] tria milia militum in eam4 classem ex decreto patrum consules scripserunt et duas legiones urbanas ad incerta belli. [7] Hispaniae cum exercitibus imperioque veteribus imperatoribus, L. Lentulo et L. Manlio Acidino, decretae. viginti omnino legionibus et centum sexaginta navibus longis res Romana eo anno gesta.

[8] praetores in provincias ire iussi. consulibus imperatum ut,5 priusquam ab urbe proficiscerentur, [p. 372] ludos magnos facerent quos T. Manlius Torquatus6 dictator in quintum annum vovisset, si eodem statu res publica staret. [9] et novas religiones excitabant in animis hominum prodigia ex pluribus locis nuntiata. aurum in Capitolio corvi non lacerasse tantum rostris crediti sed etiam edisse; [10] mures Antii coronam auream adrosere;7 circa Capuam omnem agrum locustarum vis ingens, ita ut unde advenissent parum constaret, complevit; [11] eculeus Reate cum quinque pedibus natus; Anagniae sparsi primum ignes in caelo, dein fax ingens arsit; [12] frusinone arcus solem tenui linea amplexus est, circulum deinde ipsum maior solis orbis extrinsecus inclusit; Arpini terra campestri agro8 in ingentem sinum consedit; [13] consulum alteri primam hostiam immolanti caput iocineris defuit. ea prodigia maioribus hostiis procurata; editi a collegio pontificum dei quibus sacrificaretur.

1 quia, before this P(1)NSpprob.HVJK Aldus have et, rejected by Gronovius, Madvig, Riemann, Conway: retained by those who put a period after oram, p. 370.

2 quod roboris . . . et quia om. SpHV.

3 A.U.C. 551

4 eam P(3) Eds.: eandem JK.

5 ut HVJK Aldus, Froben: om. P(1)N.

6 A.U.C. 551

7 adrosere P(1)n Aldus(arr-): -roserunt HVJ Froben 2: -rant K.

8 agro P(3)Sp?HVJK Froben 2: in agro AN Aldus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (37 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.54
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.32
  • Cross-references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Locustarum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cn. Octavius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Pomponius Matho
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pontifex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prodigia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Terra
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arpini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Classis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Eclipsis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hostias:
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CAPUT EX´TORUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), VOTA PUBLICA
    • Smith's Bio, Matho, Pompo'nius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (9):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: