previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. Masinissae haec audienti non rubor solum suffusus, sed lacrimae etiam obortae; et cum se quidem in potestate futurum imperatoris dixisset orassetque eum ut quantum res sineret fidei suae [2?] temere obstrictae consuleretpromisisse enim se in nullius potestatem eam traditurumex praetorio in tabernaculum suum confusus concessit. [3] Ibi arbitris remotis cum crebro suspiritu1 et gemitu, quod2 facile ab circumstantibus tabernaculum exaudiri posset, [4?] aliquantum temporis consumpsisset, ingenti ad postremum edito gemitu fidum e servis vocat,3 sub cuius custodia regio more ad incerta fortunae venenum erat, et4 mixtum in poculo ferre ad [5?] Sophonibam iubet ac simul nuntiare Masinissam libenter [p. 420] primam ei fidem praestaturum fuisse quam vir5 uxori debuerit; quoniam eius arbitrium qui possint adimant, secundam fidem praestare ne viva in potestatem Romanorum veniat. [6] memor patris imperatoris patriaeque et duorum regum quibus nupta fuisset, sibi ipsa consuleret. hunc nuntium ac simul venenum ferens minister cum ad Sophonibam venisset, [7?] “accipioinquitnuptiale munus, neque ingratum, si nihil maius vir uxori praestare potuit. hoc tamen nuntia, melius me morituram fuisse, si non in funere meo nupsissem.” [8] non locuta est ferocius quam acceptum poculum nullo trepidationis signo dato inpavide hausit.

[9] quod ubi nuntiatum est Scipioni, ne quid aeger animi6 ferox iuvenis gravius consuleret, accitum eum extemplo nunc solatur, [10?] nunc, quod temeritatem temeritate7 alia luerit tristioremque rem quam necesse fuerit fecerit, leniter castigat. [11] postero die, ut a praesenti motu averteret animum eius, in tribunal escendit et contionem advocari iussit. Ibi Masinissam, primum regem appellatum eximiisque ornatum laudibus, aurea corona, aurea patera, sella curuli et scipione eburneo, toga picta et palmata tunica donat. [12] addit verbis honorem: neque magnificentius quicquam triumpho apud Romanos neque triumphantibus8 ampliorem eo [p. 422] ornatum9 esse quo unum10 omnium externorum11 dignum Masinissam populus Romanus ducat. [13] Laelium deinde et ipsum conlaudatum aurea corona donat; et alii militares viri, prout a quoque navata opera erat, donati. [14] his honoribus mollitus regis animus erectusque in spem propinquam sublato Syphace omnis Numidiae potiundae.

1 suspiritu P(3)N: spiritu N2H: suspirio P4CM?7AJK Aldus, Froben.

2 quod P(3)Sp?HVJK Froben 2: quo A3n Aldus.

3 vocat PCMHV: vo BD: uno accito (with fido) A3NJK Aldus, Froben: unum vocat Johnson, Conway.

4 et P(3): ei N4?HJK Aldus, Froben: eum V:- om. M2?A3N.

5 A.U.C. 551

6 animi P(3)N: -mo C2A3HVJK Aldus, Froben.

7 temeritate P(3)A3NJK Aldus, Froben: om. A3SpHV.

8 triumphantibus P(3)n Aldus, Froben: -tis SpA3HV: -ti JK.

9 ornatum M1 or M2VJK: -tu P(3)NH Aldus, Froben.

10 unum k Froben: uno P(3)NVJ Aldus: om. H.

11 A.U.C. 551

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (40 total)
  • Commentary references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.18
    • J. B. Greenough, Benjamin L. D'Ooge, M. Grant Daniell, Commentary on Caesar's Gallic War, AG BG 1.43
  • Cross-references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Laelius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Masinissa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Patera
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Punicum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Romanae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scipio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sophoniba
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Toga
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Triumphantium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tunica
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Venenum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Coronas
    • Smith's Bio, Sophonisba
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (15):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: