previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. Ibi Syphax, dum obequitat hostium turmis, si pudore, [2?] si periculo suo fugam sistere posset, equo graviter icto effusus opprimitur capiturque et vivus, laetum ante omnes Masinissae praebiturus spectaculum, ad Laelium pertrahitur.1 [3] caedes2 in eo proelio minor quam victoria fuit, quia equestri tantummodo proelio certatum fuerat. [4] non plus quinque milia occisa, minus dimidium eius hominum captum est impetu in castro facto, quo perculsa rege amisso multitudo se contulerat.

[p. 406] [5] Cirta caput regni Syphacis erat, eoque se3 ingens4 hominum ex fuga5 contulit vis.6 [6] Masinissa sibi quidem dicere nihil esse in praesentia pulchrius quam victorem recuperatum tanto post intervallo patrium invisere regnum; sed tam secundis quam adversis rebus non dari spatium ad cessandum. [7] si se Laelius cum equitatu vinctoque7 Syphace Cirtam praecedere sinat, trepida omnia metu se oppressurum; Laelium cum peditibus subsequi modicis itineribus posse. [8] adsentiente Laelio praegressus Cirtam evocari ad conloquium principes Cirtensium iubet. Sed apud ignaros regis casus nec quae acta essent promendo nec minis nec suadendo ante valuit quam rex vinctus in conspectum datus est.8 [9] tum ad spectaculum tam foedum comploratio orta, et partim pavore moenia sunt deserta, partim repentino consensu gratiam apud victorem quaerentium patefactae portae. [10] et Masinissa praesidio circa portas opportunaque moenium dimisso, ne cui fugae pateret exitus, ad regiam occupandam citato vadit equo.

[11] intranti vestibulum in ipso limine Sophoniba,9 uxor Syphacis, filia Hasdrubalis Poeni, occurrit; et [p. 408] cum in medio agmine armatorum Masinissam10 insignem cum armis tum cetero habitu conspexisset, regem esse, id quod erat, rata, genibus advoluta eius [12] “omnia quidem ut posses11 inquitin nobis12 di dederunt virtusque et felicitas tua; sed si captivae apud dominum vitae necisque suae vocem supplicem mittere licet, si genua, si victricem attingere dextram, precor quaesoque per maiestatem regiam, [13?] in qua paulo ante nos quoque fuimus, per gentis Numidarum nomen, quod tibi cum Syphace commune fuit, per huiusce regiae deos, qui te melioribus ominibus accipiant quam Syphacem hinc miserunt, [14?] hanc veniam supplici des ut ipse quodcumque fert13 animus de captiva tua14 statuas neque me in cuiusquam Romani superbum et crudele arbitrium venire sinas. [15] si nihil aliud quam Syphacis uxor fuissem, tamen Numidae atque in eadem mecum Africa geniti quam alienigenae et externi fidem experiri mallem; [16] quid Carthaginiensi ab Romano, quid filiae Hasdrubalis timendum sit vides. si nulla re alia potes, morte me ut vindices ab Romanorum arbitrio oro obtestorque.” [17] forma erat insignis et florentissima aetas. itaque cum modo genua modo15 dextram amplectens in id ne cui Romano traderetur fidem exposceret, propiusque blanditias iam16 oratio esset [18] quam preces, non in misericordiam modo prolapsus [p. 410] est animus victoris, sed, ut est genus Numidarum in17 Venerem praeceps, amore captivae victor captus. data dextra in id quod petebatur obligandae fidei in regiam concedit. [19] institit deinde reputare18 secum ipse quem ad modum promissi fidem praestaret. quod cum expedire non posset, ab amore temerarium atque impudens mutuatur consilium; [20] nuptias in eum ipsum diem parari repente iubet, ne quid relinqueret integri19 aut Laelio aut ipsi Scipioni consulendi velut in captivam quae Masinissae iam nupta foret. [21] factis nuptiis supervenit Laelius, et adeo non dissimulavit improbare se factum ut primo etiam cum Syphace et ceteris captivis detractam eam lecto20 geniali mittere ad Scipionem conatus sit. [22] victus deinde precibus Masinissae orantis ut arbitrium -utrius regum duorum fortunae accessio Sophoniba- esset ad Scipionem reiceret, misso Syphace et captivis ceteras urbes Numidiae quae praesidiis regiis tenebantur adiuvante Masinissa recipit.21

1 pertrahitur P(3)n Aldus: at- (or ad-) HJK Froben 2.

2 Caedes, etc., this sentence and the following in the MSS. and most eds. follow Cirta . vis (§ 3, p. 406): transferred to this position, as logical order requires, by Madvig, Conway.

3 se A3HVJK Aldus, Froben: om. P(3)N: placed after hominum by Conway.

4 A.U.C. 551

5 ex fuga HVJK Aldus,Froben: om. P(3)N.

6 contulit vis P(3)N: vis contulit AN: vis ... contulerat A3HVJK Aldus, Froben: contuierat vis Conway:

7 vinctoque Ax Gronovius, Eds.: victoque P(3)NJK.

8 est HVJK Froben 2: esset P(3)n Aldus.

9 Sophoniba P2 (3)N: Sophonisba VJK Aldus, Froben.

10 A.U.C. 551

11 posses P(3)n Aldus, Froben: possis A3HVJK Conway.

12 in nobis (omitting inquit) P(3)N: in nos A3N3alt.HVJK Aldus, Froben.

13 fert P(3)B2N: feret HJK Aldus, Froben: ferret V: om. B.

14 tua N3 or N2HVJK: om. P(3)n Aldus, Froben.

15 modo genua modo Gronovius: modo A3? (alt.N3HJK Aldus, Froben: domo P(3)N.

16 iam AHVJK Aldus, Froben: om. P(3).

17 A.U.C. 551

18 Institit deinde reputare A3N3HVJK Eds.: P, omitting a line,-has only -re: confusion in P2(3)N.

19 relinqueret integri P(3)n Aldus, Froben: -eret integrum HVJK: -eretur integrum Sp.

20 lecto Madvig: om. P(3)NHVJK: thoro Aldus, Froben.

21 recipit P(3)B2NSpHJK Froben 2: recepit b Aldus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
hide References (42 total)
  • Commentary references to this page (17):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.5
  • Cross-references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Masinissa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Numidae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Punicum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sophoniba
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cirta
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CIRTA
    • Smith's Bio, Ge'nius
    • Smith's Bio, Lae'lius
    • Smith's Bio, Sophonisba
    • Smith's Bio, Syphax
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: