Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
66. T. Quinctius Capitolinus quartum et
Agrippa Furius consules inde facti nec seditionem
domi nec foris bellum acceperunt; sed imminebat
utrumque.
[2]
iam non ultra1 discordia civium reprimi poterat et tribunis et plebe incitata in patres, cum
dies alicui nobilium dicta novis semper certaminibus
contiones turbaret.
[3]
ad quarum primum strepitum
velut signo accepto arma cepere Aequi ac Volsci,
simul quod persuaserant iis duces, cupidi praedarum,
biennio ante dilectum indictum haberi non potuisse
abnuente iam plebe imperium; eo adversus se non
esse2 missos exercitus.
[4]
dissolvi licentia militandi [p. 224]
morem, nec pro communi iam patria Romam esse.3 quidquid irarum simultatiumque cum externis fuerit in ipsos verti. occaecatos lupos intestina rabie opprimendi occasionem esse.
[5]
coniunctis exercitibus
Latinum primum agrum perpopulati sunt; deinde
postquam ibi nemo vindex occurrebat, tum vero
exsultantibus belli auctoribus ad moenia ipsa Romae
populabundi regione portae Esquilinae accessere
vastationem agrorum per contumeliam urbi ostentantes.
[6]
unde postquam inulti praedam prae se
agentes retro ad Corbionem agmine iere, Quinctius
consul ad contionem populum vocavit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.