Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
56. fundata deinde et potestate tribunicia et
plebis libertate tum tribuni adgredi singulos tutum
maturumque iam rati accusatorem primum Verginium
et Appium reum deligunt.
[2]
cum diem Appio Verginius dixisset et Appius stipatus patriciis iuvenibus
in forum descendisset, redintegrata extemplo est
omnibus memoria foedissimae potestatis, cum ipsum
satellitesque eius vidissent.
[3]
tum Verginius “oratio”
inquit, “rebus dubiis inventa est; itaque neque ego
accusando apud vos eum tempus teram a cuius
crudelitate vosmet ipsi armis vindicastis, nec istum
ad cetera scelera impudentiam in defendendo se
adicere patiar.
[4]
omnium igitur tibi, Ap. Claudi, quae
impie nefarieque per biennium alia super alia es
ausus, gratiam facio: unius tantum criminis nisi
iudicem dices, te ab libertate in servitutem contra
leges vindicias non dedisse, in vincla te duci iubebo.”
[5]
nec in tribunicio auxilio Appius nec in iudicio populi
ullam spem habebat; tamen1 et tribunos appellavit et, nullo morante arreptus a viatore, “provoco”
inquit.
[6]
audita vox una vindex libertatis, ex eo
[p. 188]
missa ore quo vindiciae nuper ab libertate dictae2 erant, silentium fecit.
[7]
et dum pro se quisque deos tandem esse et non neglegere humana fremunt, et
superbiae crudelitatique etsi seras, non leves tamen
[8?]
venire poenas—provocare qui provocationem sustulisset, et implorare praesidium populi qui omnia iura
populi obtrisset, rapique in vincla egentem iure libertatis, qui liberum corpus in servitutem addixisset,—-
ipsius Appi inter contionis murmur fidem populi
Romani implorantis vox audiebatur.
[9]
maiorum merita
in rem publicam domi militiaeque commemorabat,
suum infelix erga plebem Romanam studium, quo
aequandarum legum causa cum maxima offensione
patrum consulatu abisset, suas leges, quibus manentibus lator earum in vincla ducatur.
[10]
ceterum sua
propria bona malaque, cum causae dicendae data
facultas sit, tum se experturum; in praesentia se
communi iure civitatis civem Romanum die dicta
postulare ut dicere liceat, ut iudicium populi Romani
experiri. non ita se invidiam pertimuisse ut nihil in
aequitate et misericordia civium suorum spei habeat.
[11]
quod si indicta causa in vincla ducatur, iterum se
tribunos plebei appellare, et monere ne imitentur
[p. 190]
quos oderint.
[12]
quod si tribuni eodem foedere3 obligatos se fateantur tollendae appellationis4 in quod5 conspirasse decemviros criminati sint, at6 se provocare ad populum, implorare leges de provocatione et consulares et tribunicias, eo ipso anno latas.
[13]
quem enim provocaturum, si hoc indemnato indicta causa non liceat? cui plebeio et humili praesidium in legibus fore, si Ap. Claudio non sit? se documento futurum utrum novis legibus dominatio an libertas firmata sit, et appellatio provocatioque adversus
iniuriam magistratuum ostentata tantum inanibus
litteris an vere data sit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.