previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

18. eadem nocte et Tusculum de arce capta Capitolioque occupato et alio turbatae urbis statu nuntii veniunt. [2] L. Mamilius Tusculi tum dictator erat. is confestim convocato senatu atque introductis [3?] nuntiis magno opere censet ne exspectent dum ab Roma legati auxilium petentes veniant; periculum ipsum discrimenque ac sociales deos fidemque foederum id poscere. demerendi1 beneficio tam potentem, tam propinquam civitatem numquam parem occasionem daturos deos. [4] placet ferri auxilium; iuventus conscribitur, arma dantur. Romam prima luce venientes procul speciem hostium praebuere; Aequi aut Volsci venire visi sunt; deinde ubi vanus terror abiit, accepti in urbem agmine in [p. 62] forum descendunt. [5] ibi iam P. Valerius relicto ad2 portarum praesidia collega instruebat aciem. [6] auctoritas viri moverat adfirmantis Capitolio reciperato et urbe pacata si edoceri se sissent,3 quae fraus ab tribunis occulta in lege ferretur, memorem se maiorum suorum, memorem cognominis quo populi colendi velut hereditaria cura sibi a maioribus tradita esset, concilium plebis non impediturum. [7] hunc ducem secuti nequiquam reclamantibus tribunis in clivum Capitolinum erigunt aciem. adiungitur et Tusculana legio. certare socii civesque, utri reciperatae arcis suum decus facerent; dux uterque suos adhortatur. [8] trepidare tum hostes, nec ulli satis rei praeterquam loco fidere; trepidantibus inferunt signa Romani sociique, iam in vestibulum perruperant templi, cum P. Valerius inter primores pugnam ciens interficitur. [9] P. Volumnius consularis vidit cadentem. is dato negotio suis ut corpus obtegerent, ipse in locum vicemque consulis provolat. prae ardore impetuque tantae rei sensus non pervenit ad militem; prius vicit quam se pugnare sine duce sentiret. [10] multi exsulum caede sua foedavere templa,4 multi vivi capti, Herdonius interfectus. ita Capitolium [p. 64] reciperatum. de captivis, ut quisque liber aut servus5 esset, suae fortunae a quoque sumptum supplicium est; Tusculanis gratiae actae; Capitolium purgatum atque lustratum. [11] in consulis domum plebes quadrantes ut funere ampliore efferretur6 iactasse fertur.

1 demerendi ς: demereno (or de merendo) ω:demorendo B.

2 A.U.C. 294

3 si edoceri se sissent Rhenanus: si se doceri sensissent ω: si se doceri siuissent U2ς.

4 templa V: templum (templi DL) ω.

5 A.U.C. 294

6 efferretur F3 (over erasure): referretur RDL: ferretur (arplio referretur H) ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
hide References (38 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.14
  • Cross-references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Mamilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Quadrantes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Servi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tusculani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Valerius Publicola
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Capitolium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Funus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ap. Herdonius
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FUNUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Smith's Bio, M. Fau'cius
    • Smith's Bio, Mami'lia Gens
    • Smith's Bio, Mami'lius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (15):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: