previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

41. in hanc sententiam ut discederetur iuniores patrum euincebant. ferocioresque iterum coorti Ualerius Horatiusque uociferari ut de re publica liceret dicere; dicturos ad populum, si in senatu per factionem non liceat; neque enim sibi priuatos aut in curia aut in contione posse obstare, neque se imaginariis fascibus eorum cessuros esse. [2] tum Appius iam prope esse ratus ut ni uiolentiae eorum pari resisteretur audacia, [3] uictum imperium esset, 'non erit melius' inquit, 'nisi de quo consulimus, uocem misisse,' et ad Ualerium, negantem se priuato reticere, lictorem accedere iussit. [4] iam Quiritium fidem implorante Ualerio a curiae limine, L. Cornelius complexus Appium, non cui simulabat consulendo, diremit certamen; factaque per Cornelium Ualerio dicendi gratia quae uellet, cum libertas non ultra uocem excessisset, decemuiri propositum tenuere. [5] [p. 3059]consulares quoque ac seniores ab residuo tribuniciae potestatis odio, cuius desiderium plebi multo acrius quam consularis imperii rebantur esse, prope malebant postmodo ipsos decemuiros uoluntate abire magistratu quam inuidia eorum exsurgere rursus plebem: [6] si leniter ducta res sine populari strepitu ad consules redisset, aut bellis interpositis aut moderatione consulum in imperiis exercendis posse in obliuionem tribunorum plebem adduci. [7] silentio patrum edicitur dilectus. iuniores cum sine prouocatione imperium esset ad nomina respondent. legionibus scriptis, inter se decemuiri comparabant quos ire ad bellum, quos praeesse exercitibus oporteret. [8] principes inter decemuiros erant Q. Fabius et Ap. Claudius. bellum domi maius quam foris apparebat. Appi uiolentiam aptiorem rati ad comprimendos urbanos motus: in Fabio minus in bono constans quam nauum in malitia ingenium esse. [9] hunc enim uirum, egregium olim domi militiaeque, decemuiratus collegaeque ita mutauerant ut Appi quam sui similis mallet esse. huic bellum in Sabinis, M'. Rabuleio et Q. Poetelio additis collegis, mandatum. [10] M. Cornelius in Algidum missus cum L. Minucio et T. Antonio et K. Duillio et M. Sergio. Sp. Oppium Ap. Claudio adiutorem ad urbem tuendam, aequo omnium decemuirorum imperio, decernunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
hide References (23 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: