Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7. deserta omnia, sine capite, sine viribus, dii praesides ac fortuna urbis tutata est, quae Volscis Aequisque praedonum potius mentem quam hostium dedit;
adeo enim nullam spem non potiundi modo,
[2]
sed ne
adeundi quidem Romana moenia animus eorum cepit,
tectaque procul visa atque inminentes tumuli avertere
[p. 146]
mentes eorum,
[3]
ut totis passim castris fremitu orto,
quid in vasto ac deserto agro inter tabem pecorum
hominumque desides sine praeda tempus tererent, cum
integra loca, Tusculanum agrum opimum copiis, petere
possent, signa repente convellerent transversisque itineribus per Labicanos agros in Tusculanos colles transirent. eo vis omnis tempestasque belli conversa est.
interim Hernici Latinique,
[4]
pudore etiam, non misericordia solum moti, si nec obstitissent communibus
hostibus infesto agmine Romanam urbem petentibus
nec opem ullam obsessis sociis ferrent, coniuncto exercitu Romam pergunt.
[5]
ubi cum hostes non invenissent,
secuti famam ac vestigia obvii fiunt descendentibus
ab Tusculana in Albanam vallem. ibi haudquaquam
aequo proelio pugnatum est, fidesque sua sociis parumn
felix in praesentia fuit.
[6]
haud minor Romae fit morbo strages, quam quanta
ferro sociorum facta erat. consul, qui unus supererat,
moritur; mortui et alii clari viri, M'. Valerius, T. Verginius Rutilus augures, Ser. Sulpicius curio maximus;
et per ignota capita late vagata est vis morbi.
[7]
inopsque senatus auxilii humani ad deos populum ac vota
vertit: iussi cum coniugibus ac liberis supplicatum ire
pacemque exposcere deum.
[8]
ad id, quod sua quemque
mala cogebant, auctoritate publica evocati omnia delubra inplent. stratae passim matres crinibus templa
verrentes veniam irarum caelestium finemque pesti
exposcunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.