Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
66. T. Quinctius Capitolinus quartum et Agrippa Furius consules inde facti nec seditionem domi nec foris
bellum acceperunt;
[2]
sed inminebat utrumque. iam non
ultra discordia civium reprimi poterat et tribunis et
plebe incitata in patres, cum dies alicui nobilium dicta
novis semper certaminibus contiones turbaret.
[3]
ad quorum
[p. 208]
primum strepitum velut signo accepto arma cepere Aequi ac Volsci, simul quod persuaserant iis duces cupidi praedarum biennio ante dilectum indictum
haberi non potuisse abnuente iam plebe imperium;
[4]
eo
adversus se non esse missos exercitus. dissolvi licentia
militandi morem, nec pro communi iam patria Romam
esse. quidquid irarum simultatiumque cum externis
fuerit, in ipsos verti. occaecatos lupos intestina rabie
opprimendi occasionem esse.
[5]
coniunctis exercitibus
Latinum primum agrum perpopulati sunt; deinde, postquam ibi nemo vindex occurrebat, tum vero exsultantibus belli auctoribus ad moenia ipsa Romae populabundi regione portae Esquilinae accessere vastationem
agrorum per contumeliam urbi ostentantes.
[6]
unde postquam inulti praedam prae se agentes retro ad Corbionem agmine iere, Quinctius consul ad contionem populum vocavit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.