Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
65.
novi tribuni plebis in cooptandis collegis patrum
voluntatem foverunt, duos etiam patricios consularesque, Sp. Tarpeium et A. Aternium, cooptavere.
[2]
consules creati Sp. Herminius, T. Verginius Caelimontanus,
nihil magnopere ad patrum aut plebis causam inclinati,
otium domi ac foris habuere.
[3]
L. Trebonius tribunus
plebis infestus patribus, quod se ab iis in cooptandis
[p. 207]
tribunis fraude captum proditumque a collegis aiebat,
rogationem tulit,
[4]
ut, qui plebem Romanam tribunos
plebi rogaret, is usque eo rogaret, dum decem tribunos plebi faceret; insectandisque patribus, unde Aspero
etiam inditum est cognomen, tribunatum gessit.
inde M. Geganius Macerinus
[5]
et C. Iulius consules
facti contentiones tribunorum adversus nobilium iuventutem ortas sine insectatione potestatis eius conservata
maiestate patrum sedavere.
[6]
plebem decreto ad bellum
Volscorum et Aequorum dilectu sustinendo rem ab
seditionibus continuere, urbano otio foris quoque omnia
tranquilla esse adfirmantes, per discordias civiles externos tollere animos.
[7]
cura pacis concordiae quoque
intestinae causa fuit. sed alter semper ordo gravis
alterius modestiae erat; quiescenti plebi ab iunioribus
patrum iniuriae fieri coeptae.
[8]
ubi tribuni auxilio humilioribus essent, in primis parum proderat, deinde ne
ipsi quidem inviolati erant, utique postremis mensibus,
cum et per coitiones potentiorum iniuria fieret et vis
potestatis omnis aliquanto posteriore anni parte languidior ferme esset.
[9]
iamque plebs ita in tribunatu
ponere aliquid spei, si similes Icilio tribunos haberet:
nomina tantum se biennio habuisse.
[10]
seniores contra
patrum, ut nimis feroces suos credere iuvenes esse,
ita malle, si modus excedendus esset, suis quam adversariis superesse animos.
[11]
adeo moderatio tuendae
libertatis, dum aequari velle simulando ita se quisque
extollit, ut deprimat alium, in difficili est, cavendoque
ne metuant, homines metuendos ultro se efficiunt, et
iniuriam a nobis repulsam tamquam aut facere aut
pati necesse sit, iniungimus aliis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.