Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
43.
ad clades ab hostibus acceptas duo nefanda facinora decemviri belli domique adiciunt.
[2]
L. Siccium in
Sabinis, per invidiam decemviralem tribunorum creandorum secessionisque mentiones ad vulgus militum
sermonibus occultis serentem, prospeculatum ad locum :
[p. 183]
castris capiendum mittunt.
[3]
datur negotium militibus,
quos miserant expeditionis eius comites, ut eum opportuno adorti loco interficerent.
[4]
haud inultum interfecere; nam circa repugnantem aliquot insidiatores cecidere, cum ipse se praevalidus pari viribus animo
circumventus tutaretur.
[5]
nuntiant in castra ceteri praecipitatum in insidias esse; Siccium egregie pugnantem
militesque quosdam cum eo amissos.
[6]
primo fides
nuntiantibus fuit; profecta deinde cohors ad sepeliendos qui ceciderant decemvirorum permissu, postquam
nullum spoliatum ibi corpus Sicciumque in medio iacentem armatum omnibus in eum versis corporibus
videre, hostium neque corpus ullum nec vestigia abeuntium, profecto ab suis interfectum memorantes rettulere corpus.
[7]
invidiaeque plena castra erant, et Romam ferri protinus Siccium placebat, ni decemviri
funus militare ei publica inpensa facere maturassent.
sepultus ingenti militum maestitia, pessima decemvirorum in vulgus fama est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.