previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

39. sed magis oboedienter ventum in curiam esse quam obnoxie dictas sententias accepimus. [2] L. Valerium Potitum proditum memoriae est post relationem Ap. Claudii, priusquam ordine sententiae rogarentur, postulando, ut de re publica liceret dicere, prohibentibus minaciter decemviris proditurum se ad plebem denuntiantem tumultum excivisse. [3] nec minus ferociter M. Horatium Barbatum isse in certamen decem Tarquinios appellantem admonentemque Valeriis et Horatiis ducibus pulsos reges. [4] nec nominis homines tum pertaesum [p. 179] esse, quippe quo Iovem appellari fas sit, quo Romulum, conditorem urbis, deincepsque reges, quod sacris etiam ut sollemne retentum sit; [5] superbiam violentiamque tum perosos regis. quae si in rege tum * eodem aut in filio regis ferenda non fuerint, quem laturum in tot privatis? [6] viderent, ne vetando in curia libere homines loqui extra curiam etiam moverent vocem. neque se videre, qui sibi minus privato ad contionem populum vocare quam illis senatum cogere liceat. [7] ubi vellent, experirentur, quanto fortior dolor in libertate sua vindicanda quam cupiditas in iniusta dominatione esset. [8] de bello Sabino eos referre, tamquam maius ullum populo Romano bellum sit quam cum iis, qui legum ferendarum causa creati nihil iuris in civitate reliquerint, qui comitia, qui annuos magistratus, qui vicissitudinem imperitandi, quod unum exaequandae sit libertatis, sustulerint, qui privati fasces et regium imperium habeant. [9] fuisse regibus exactis patricios magistratus, creatos postea post secessionem plebis plebeios: cuius illi partis essent, rogitare. populares? quid enim eos per populum egisse? optimates? qui anno iam prope senatum non habuerint, nunc ita habeant, at de re publica loqui prohibeant? [10] ne nimium in metu alieno spei ponerent; graviora quae patiantur videri iam hominibus, quam quae metuant.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
hide References (14 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: