previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

36. ille finis Appio alienae personae ferendae fuit; suo iam inde vivere ingenio coepit novosque collegas, iam priusquam inirent magistratum, in suos mores formare. [2] cottidie coibant remotis arbitris; inde inpotentibus instructi consiliis, quae secreto ab aliis coquebant, iam haud dissimulando superbiam, rari aditus, conloquentibus difficiles, ad idus Maias rem perduxere.

[3] idus tum Maiae sollemnes ineundis magistratibus erant. inito igitur magistratu primum honoris diem denuntiatione ingentis terroris insignem fecere. nam cum ita priores decemviri servassent, ut unus fasces haberet et hoc insigne regium in orbem suam cuiusque vicem per omnes iret, subito omnes cum duodenis fascibus prodiere. [4] centum viginti lictores forum inpleverant et cum fascibus secures inligatas praeferebant; nec attinuisse demi securem, cum sine provocatione creati essent, interpretabantur.

[5] decem regum species erat multiplicatusque terror non infimis solum, sed primoribus patrum ratis caedis causam ac principium quaeri, ut, si quis memorem libertatis vocem aut in senatu aut in populo misisset, statim virgae securesque etiam ad ceterorum metum expedirentur. [6] nam praeterquam quod in populo nihil erat praesidii sublata provocatione, intercessionem quoque consensu sustulerant, cum priores decemviri appellatione collegae corrigi reddita ab se iura tulissent et [p. 176] quaedam, quae sui iudicii videri possent, ad populun reiecissent.

aliquamdiu aequatus inter omnes terror fuit; [7] paulatim totus vertere in plebem coepit. abstinebatur a patribus; in humiliores lubidinose crudeliterque consulebatur. hominum, non causarum toti erant, ut apud quos gratia vim aequi haberet. [8] iudicia domi conflabant, pronuntiabant in foro. si quis collegam appellasset, ab eo, ad quem venerat, ita discedebat, ut paeniteret non prioris decreto stetisse. [9] opinio etiam sine auctore exierat non in praesentis modo temporis eos iniuriam conspirasse, sed foedus clandestinum inter ipsos iure iurando ictum, ne comitia haberent perpetuoque decemviratu possessum semel obtinerent imperium.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (21 total)
  • Cross-references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lictor
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Primores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Provocatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Secures
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ager publicus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Annus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ap. Claudius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Decemviri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Fabius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Idus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Intercessio
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FASCES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LICTOR
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: