Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
35.
postquam vero comitia decemviris creandis in trinum nundinum indicta sunt,
[2]
tanta exarsit ambitio, ut
primores quoque civitatis—metu, credo, ne tanti
possessio imperii vacuo ab se relicto loco haud satis
dignis pateret—prensarent homines, honorem summa
ope a se impugnatum ab ea plebe, cum qua contenderant, suppliciter petentes.
[3]
demissa iam in discrimen
dignitas ea aetate iisque honoribus actis stimulabat
Ap. Claudium. nescires, utrum inter decemviros an
inter candidatos numerares.
[4]
propior interdum petendo
quam gerendo magistratui erat: criminari optimates,
extollere candidatorum levissimum quemque humillimumque,
[5]
ipse medius inter tribunicios, Duillios Iciliosque, in foro volitare, per illos se plebi venditare, donec collegae quoque, qui unice illi dediti fuerant ad
id tempus, coniecere in eum oculos, mirantes, quid
sibi vellet.
[6]
apparere nihil sinceri esse; profecto haud
gratuitam in tanta superbia comitatem fore; nimium
in ordinem se ipsum cogere et vulgari cum privatis
non tam properantis abire magistratu quam viam ad
continuandum magistratum quaerentis esse.
[7]
propalam
obviam ire cupiditati parum ausi obsecundando mollire
impetum adgrediuntur. comitiorum illi habendorum,
quando minimus natu sit, munus consensu iniungunt.
ars haec erat,
[8]
ne semet ipse creare posset, quod praeter
tribunos plebi, et id ipsum pessimo exemplo, nemo
umquam fecisset.
ille enimvero, quod bene vertat, habiturum se comitia professus,
[9]
impedimentum pro occasione arripuit
[p. 175]
deiectisque honore per coitionem duobus Quinctiis,
Capitolino et Cincinnato, et patruo suo C. Claudio,
constantissimo viro in optimatium causa, et aliis eiusdem fastigii civibus, nequaquam splendore vitae pares
decemviros creat,
[10]
se in primis, quod haud secus factum inprobabant boni, quam nemo facere ausurum
crediderat.
[11]
creati cum eo M. Cornelius Maluginensis,
M. Sergius, L. Minucius, Q. Fabius Vibulanus, Q. Poetilius, T. Antonius Merenda, K. Duillius, Sp. Oppius
Cornicen, M'. Rabuleius.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.