Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
34. cum promptum hoc ius velut ex oraculo incorruptum pariter ab iis summi infimique ferrent, tum
legibus condendis opera dabatur; ingentique hominum
expectatione propositis decem tabulis populum ad contionem advocaverunt et,
[2]
quod bonum, faustum felixque
rei publicae, ipsis liberisque eorum esset, ire et legere
leges propositas iussere.
[3]
se, quantum decem hominum
ingeniis provideri potuerit, omnibus, summis infimisque,
iura aequasse;
[4]
plus pollere multorum ingenia consiliaque. versarent in animis secum unamquamque rem,
agitarent deinde sermonibus atque in medium, quid in
quaque re plus minusve esset, conferrent:
[5]
eas leges
habiturum populum Romanum, quas consensus omnium non iussisse latas magis quam tulisse videri
posset.
[6]
cum ad rumores hominum de unoquoque legum
capite editos satis correctae viderentur, centuriatis comitiis decem tabularum leges perlatae sunt, qui nunc
quoque in hoc inmenso aliarum super alias acervatarum
[p. 174]
legum cumulo fons omnis publici privatique est iuris.
vulgatur deinde rumor duas deesse tabulas,
[7]
quibus adiectis absolvi posse velut corpus omnis Romani iuris.
ea expectatio, cum dies comitiorum adpropinquaret,
desiderium decemviros iterum creandi fecit.
[8]
iam plebs,
praeterquam quod consulum nomen haud secus quam
regum perosa erat, ne tribunicium quidem auxilium
cedentibus in vicem appellationi decemviris quaerebat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.