Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
33.
anno trecentesimo altero, quam condita Roma
erat, iterum mutatur forma civitatis, ab consulibus ad
decemviros, quem ad modum ab regibus ante ad consules venerat, translato imperio. minus insignis, quia
non diuturna, mutatio fuit.
[2]
laeta enim principia magistratus eius nimis luxuriavere; eo citius lapsa res
est repetitumque, duobus uti mandaretur consulum nomen imperiumque.
[3]
Decemviri creati Ap. Claudius, T. Genucius, P. Sestius, L. Veturius, C. Iulius, A. Manlius, P. Sulpicius,
P. Curiatius, T. Romilius, Sp. Postumius.
[4]
Claudio et
Genucio, quia designati consules in eum annum fuerant,
pro honore honos redditus, et Sestio, alteri consulum
prioris anni, quod eam rem collega invito ad patres
rettulerat.
[5]
his proximi habiti legati tres, qui Athenas
ierunt, simul ut pro legatione tam longinqua praemio
esset honos, simul peritos legum peregrinarum ad condenda nova iura usui fore credebant. supplevere ceteri numerum.
[6]
graves quoque aetate electos novissimis
suffragiis ferunt, quo minus ferociter aliorum scitis
[p. 173]
adversarentur.
[7]
regimen totius magistratus penes Appium erat favore plebis; adeoque novum sibi ingenium
induerat, ut plebicola repente omnisque aurae popularis captator evaderet pro truci saevoque insectatore
plebis.
decumo die ius populo singuli reddebant.
[8]
eo die
penes praefectum iuris fasces duodecim erant; collegis
novem singuli accensi apparebant. et in unica concordia inter ipsos, qui consensus privatis interdum
inutilis est, summa adversus alios aequitas erat.
[9]
moderationis eorum argumentum exemplo unius rei notasse satis erit. cum sine provocatione creati essent,
defosso cadavere domi apud P. Sestium, patriciae gentis virum,
[10]
invento prolatoque in contionem, in re iuxta
manifesta atque atroci C. Iulius decemvir diem Sestio
dixit et accusator ad populum extitit, cuius rei iudex
legitimus erat, decessitque iure suo, ut demptum de
vi magistratus populi libertati adiceret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.