Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
26.
vis Sabinorum ingens prope ad moenia urbis infesta populatione venit; foedati agri, terror iniectus
urbi est. tum plebs benigne arma cepit; reclamantibus
frustra tribunis magni duo exercitus scripti.
[2]
alterum
Nautius contra Sabinos duxit castrisque ad Eretum
positis per expeditiones parvas, plerumque nocturnis
incursionibus, tantam vastitatem in Sabino agro reddidit, ut conparati ad eam prope intacti bello fines
Romani viderentur.
[3]
Minucio neque fortuna nec vis
animi eadem in gerendo negotio fuit; nam cum haud
procul ab hoste castra posuisset, nulla magnopere clade
accepta castris se pavidus tenebat.
[4]
quod ubi senserant
hostes, crevit ex metu alieno, ut fit, audacia, et nocte
adorti castra, postquam parum vis aperta profecerat,
munitiones postero die circumdant. quae priusquam
undique vallo obiectae clauderent exitus, quinque equites inter stationes hostium emissi Romam pertulere
consulem exercitumque obsideri.
[5]
nihil tam inopinatum
nec tam insperatum accidere potuit. itaque tantus pavor, tanta trepidatio fuit, quanta si urbem, non castra
hostes obsiderent.
[6]
Nautium consulem arcessunt. in
quo cum parum praesidii videretur dictatoremque dici
placeret, qui rem perculsam restitueret, L. Quinctius
Cincinnatus consensu omnium dicitur.
[7]
operae pretium est audire, qui omnia prae divitiis humana spernunt neque honori magno locum neque virtuti putant esse, nisi ubi effuse afluant opes.
spes unica imperii populi Romani,
[8]
L. Quinctius trans
Tiberim, contra eum ipsum locum, ubi nunc navalia
sunt, quattuor iugerum colebat agrum, quae prata
Quinctia vocantur.
[9]
ibi ab legatis, seu fossam fodiens
palae innixus seu cum araret, operi certe, id quod
constat, agresti intentus, salute data in vicem redditaque rogatus, ut, quod bene verteret ipsi reique publicae, togatus mandata senatus audiret, admiratus rogitansque 'satin salve?' togam propere e tugurio
proferre uxorem Raciliam iubet.
[10]
qua simul absterso
[p. 167]
pulvere ac sudore velatus processit, dictatorem eum
legati gratulantes consalutant, in urbem vocant, qui
terror sit in exercitu, exponunt.
[11]
navis Quinctio publice parata fuit, transvectumque tres obviam egressi
filii excipiunt, inde alii propinqui atque amici, tum
patrum maior pars.
[12]
ea frequentia stipatus antecedentibus lictoribus deductus est domum. et plebis concursus ingens fuit; sed ea nequaquam tam laeta Quinctium vidit, et imperii nimium et virum ipso imperio
vehementiorem rata. et illa quidem nocte nihil praeterquam vigilatum est in urbe.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.