Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
18. eadem nocte et Tusculum de arce capta Capitolioque occupato et alio turbatae urbis statu nuntii
veniunt.
[2]
L. Mamilius Tusculi tum dictator erat. is
confestim convocato senatu atque introductis nuntiis
magno opere censet,
[3]
ne expectent, dum ab Roma legati auxilium petentes veniant; periculum ipsum discrimenque ac sociales deos fidemque foederum id poscere.
demerendi beneficio tam potentem, tam propinquam
civitatem numquam parem occasionem daturos deos.
placet ferri auxilium;
[4]
iuventus conscribitur, arma dantur. Romam prima luce venientes procul speciem
hostium praebuere; Aequi aut Volsci venire visi sunt;
deinde, ubi vanus terror abiit, accepti in urbem agmine
in forum descendunt.
[5]
ibi iam P. Valerius relicto ad portarum praesidia
collega instruebat aciem.
[6]
auctoritas viri moverat adfirmantis Capitolio recuperate et urbe pacata si edoceri se sissent, quae fraus ab tribunis occulta in lege
ferretur, memorem se maiorum suorum, memorem cognominis, quo populi colendi velut hereditaria cura
sibi a maioribus tradita esset, concilium plebis non
inpediturum.
[7]
hunc ducem secuti nequiquam reclamantibus tribunis in clivum Capitolinum erigunt aciem.
[p. 158]
adiungitur et Tusculana legio. certare socii civesque,
utri recuperatae arcis suum decus facerent; dux uterque suos adhortatur.
[8]
trepidare tum hostes, nec ulli
satis rei praeterquam loco fidere; trepidantibus inferunt signa Romani sociique, iam in vestibulum perruperant templi, cum P. Valerius inter primores pugnam
ciens interficitur. P. Volumnius consularis vidit cadentem.
[9]
is dato negotio suis, ut corpus obtegerent, ipse
in locum vicemque consulis provolat. prae ardore
impetuque tantae rei sensus non pervenit ad militem;
prius vicit, quam se pugnare sine duce sentiret.
[10]
multi
exulum caede sua foedavere templum, multi vivi capti,
Herdonius interfectus. ita Capitolium recuperatum.
de captivis, ut quisque liber aut servus esset, suae
fortunae a quoque sumptum supplicium est; Tusculanis
gratiae actae; Capitolium purgatum atque lustratum.
in consulis domum plebes quadrantes,
[11]
ut funere ampliore efferretur, iactasse fertur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.