Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14. hoc iudicium et promulgata lex exercuit civitatem;
ab externis armis otium fuit.
[2]
cum velut victores tribuni perculsis patribus Caesonis exilio prope perlatam
esse crederent legem et, quod ad seniores patrum pertineret, cessissent possessione rei publicae, iuniores, id
maxime quod Caesonis sodalicium fruit,
[3]
auxere iras
in plebem, non minuerunt animos; sed ibi plurimum
profectum est, quod modo quodam temperavere impetus suos.
[4]
cum primo post Caesonis exilium lex coepta
ferri est, instructi paratique cum ingenti clientium
exercitu sic tribunos, ubi primum submoventes praebuere causam, adorti sunt, ut nemo unus inde praecipuum quicquam gloriae domum invidiaeve ferret,
[p. 154]
mille pro uno Caesones extitisse plebes quereretur.
mediis diebus,
[5]
quibus tribuni de lege non agerent, nihil eisdem illis placidius aut quietius erat: benigne
salutare, adloqui plebis homines, domum invitare, adesse in foro, tribunos ipsos cetera pati sine interpellatione concilia habere, numquam ulli neque publice
neque privatim truces esse, nisi cum de lege agi coeptum esset;
[6]
alibi popularis iuventus erat. nec cetera
modo tribuni tranquillo peregere, sed refecti quoque
in insequentem annum. ne voce quidem incommodi,
nedum ut ulla vis fieret, paulatim permulcendo tractandoque mansuefecerant plebem. his per totum annum artibus lex elusa est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.