previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. in haec deflenda prolapsos ab recenti nuntio animos rursus terror instans revocavit ad consultandum, quonam modo obviam praesentibus periculis iretur. [2] dilectus raptim in urbe agrisque haberi placet, mittere ad conducenda Afrorum auxilia, munire urbem, frumentum convehere, tela arma parare, instruere naves ac mittere ad Hipponem adversus Romanam classem. [3] iam haec agentibus nuntius tandem venit Laelium, non Scipionem, copiasque, quantae ad incursiones agrorum satis sint, transvectas; summae belli molem adhuc in Sicilia esse. [4] ita respiratum, mittique legationes ad Syphacem aliosque regulos firmandae societatis causa coeptae. ad Philippum quoque missi, qui ducenta argenti talenta pollicerentur, ut in Siciliam aut in Italiam traiceret. [5] missi et ad suos imperatores in Italiam, ut omni terrore Scipionem retinerent; [6] ad Magonem non legati modo, sed viginti quinque longae naves, sex milia peditum, octingenti equites, septem elephanti, ad hoc magna pecunia ad conducenda auxilia, quibus fretus propius urbem Romanam exercitum admoveret coniungeretque se Hannibali. [7] haec Carthagine parabant agitabantque. ad Laelium praedas ingentes ex agro inermi ac nudo praesidiis agentem Masinissa, fama Romanae classis excitus, cum equitibus paucis venit. [8] is segniter rem agi ab Scipione questus, quod non iam exercitum in Africam traiecisset, perculsis Carthaginiensibus, Syphace [p. 492] impedito finitumis bellis, quem certum habere, si spatium ad sua, ut velit, componenda detur, nihil sincera fide cum Romanis acturum. [9] hortaretur, stimularet Scipionem, ne cessaret; se, quamquam regno pulsus esset, cum haud contemnendis copiis adfuturum peditum equitumque. nec ipsi Laelio morandum in Africa esse; classem credere profectam a Carthagine, cum qua absente Scipione non satis tutum esse contrahi certamen.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
hide References (18 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.34
  • Cross-references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Laelius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Masinissa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Talentum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hippo
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), GA´LLIA CISALPI´NA
    • Smith's Bio, Lae'lius
    • Smith's Bio, Mago
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: