Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21.
ceterum duplex fama est, quod ad Pleminium attinet. alii, auditis, quae Romae acta essent, in
exilium Neapolim euntem forte in Q. Metellum, unum
ex legatis, incidisse et ab eo Regium vi retractum
tradunt;
[2]
alii ab ipso Scipione legatum cum triginta
[p. 512]
nobilissimis equitum missum, qui Pleminium in catenas et cum eo seditionis principes conicerent.
[3]
ii omnes, seu ante Scipionis seu tum praetoris iussu, traditi in custodiam Reginis sunt.
[4]
praetor legatique
Locros profecti primam, sicuti mandatum erat, religionis curam habuere: omnem enim sacram pecuniam,
quaeque apud Pleminium quaeque apud milites erat,
conquisitam, cum ea, quam ipsi secum attulerant, in
thensauris reposuerunt ac piaculare sacrum fecerunt.
[5]
tum vocatos ad contionem milites praetor signa extra
urbem efferre iubet castraque in campo locat cum
gravi edicto, si quis miles aut in urbe restitisset aut
secum extulisset quod suum non esset; Locrensibus
se permittere, ut, quod sui quisque cognosset, prenderet, si quid non compareret, repeteret.
[6]
ante omnia
libera corpora placere sine mora Locrensibus restitui;
non levi defuncturum poena, qui non restituisset.
[7]
Locrensium deinde contionem habuit atque iis libertatem
legesque suas populum Romanum senatumque restituere dixit; si qui Pleminium aliumve quem accusare
vellet, Regium se sequeretur;
[8]
si de P. Scipione publice queri vellent ea, quae Locris nefarie in deos
hominesque facta essent, iussu aut voluntate P. Scipionis facta esse, legatos mitterent Messanam; ibi se
cum consilio cogniturum.
[9]
Locrenses praetori legatisque et senatui ac populo Romano gratias egerunt;
se ad Pleminium accusandum ituros;
[10]
Scipionem, quamquam parum iniuriis civitatis suae doluerit, eum esse
virum, quem amicum sibi quam inimicum malint
esse; pro certo se habere neque iussu neque voluntate
P. Scipionis tot tam nefanda commissa;
[11]
sed aut Pleminio nimium, sibi parum creditum, aut natura insitum quibusdam esse, ut magis peccari nolint, quam
satis animi ad vindicanda peccata habeant. et praetori et consilio haud mediocre onus demptum erat
de Scipione cognoscendi;
[12]
Pleminium et ad duo et triginta homines cum eo damnaverunt atque in catenis
[p. 513]
Romam miserunt.
[13]
ipsi ad Scipionem profecti sunt, ut
ea quoque, quae vulgata sermonibus erant de cultu
ac desidia imperatoris solutaque disciplina militiae,
comperta oculis referrent Romam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.