Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
19.
haec cum ab legatis dicta essent, quaesissetque ab iis Q. Fabius, detulissentne eas querellas
ad P. Scipionem, responderunt missos legatos esse,
sed eum belli apparatu occupatum esse et in Africam
aut iam traiecisse aut intra paucos dies traiecturum;
et legati gratia quanta esset apud imperatorem,
[2]
expertos esse, cum inter eum et tribunos cognita causa
tribunos in vincla coniecerit, legatum aeque sontem
aut magis etiam in ea potestate reliquerit.
[3]
iussis excedere templo legatis, non Pleminius modo, sed etiam
Scipio principum orationibus lacerari. ante omnes
Q. Fabius natum eum ad conrumpendam disciplinam
militarem arguere;
[4]
sic et in Hispania plus prope
per seditionem militum quam bello amissum. externo
et regio more et indulgere licentiae militum et saevire in eos.
[5]
sententiam deinde aeque trucem orationi
adiecit: Pleminium legatum vinctum Romam deportari
placere et ex vinculis causam dicere ac, si vera forent,
quae Locrenses quererentur, in carcere necari bonaque
[p. 510]
eius publicari;
[6]
P. Scipionem, quod de provincia
decessisset iniussu senatus, revocari, agique cum tribunis plebis, ut de imperio eius abrogando ferrent ad
populum;
[7]
Locrensibus coram senatum respondere,
quas iniurias sibi factas quererentur, eas neque senatum neque populum Romanum factas velle, viros bonos
sociosque et amicos eos appellari, liberos, coniuges
quaeque alia erepta essent, restitui; pecuniam, quanta
ex thensauris Proserpinae sublata esset, conquiri, duplamque pecuniam in thensauros reponi,
[8]
et sacrum
piaculare fieri, ita ut prius ad conlegium pontificum
referretur, quod sacri thensauri moti violati essent,
quae piacula, quibus deis, quibus hostiis fieri placeret;
milites,
[9]
qui Locris essent, omnes in Siciliam transportari; quattuor cohortes sociorum Latini nominis in
praesidium Locros adduci.
[10]
perrogari eo die sententiae
accensis studiis pro Scipione et adversus Scipionem
non potuere.
[11]
praeter Plemini facinus Locrensiumque
cladem ipsius etiam imperatoris non Romanus modo
sed ne militaris quidem cultus iactabatur:
[12]
cum pallio crepidisque inambulare in gymnasio, libellis eum
palaestraeque operam dare; aeque segniter molliterque cohortem totam Syracusarum amoenitate frui;
Carthaginem atque Hannibalem excidisse de memoria;
[13]
exercitum omnem licentia corruptum, qualis Sucrone
in Hispania fuerit, qualis nunc Locris, sociis magis
quam hosti metuendum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.