previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

45. Minus aequis animis auditus est Scipio, quia volgatum erat, si apud senatum non obtinuisset ut provincia Africa sibi decerneretur, ad populum extemplo laturum. [2] itaque Q. Fulvius, qui consul quater et censor1 fuerat, postulavit a consule ut palam in senatu diceret permitteretne patribus ut de provinciis decernerent, staturusque eo esset quod censuissent, an ad populum laturus. [3] cum Scipio respondisset se quod e re publica esset facturum, tum Fulvius: [4] “non ego ignarus quid responsurus facturusve esses quaesivi, quippe cum prae te feras temptare te2 magis quam consulere senatum, et ni provinciam tibi quam volueris extemplo decernamus, paratam rogationem habeas. itaque a vobis, [5?] tribuni plebis, postuloinquitut sententiam mihi ideo non dicenti quod, etsi3 in meam sententiam discedatur, non sit ratum habiturus consul, auxilio sitis.” [6] inde altercatio orta, cum consul negaret aequum esse tribunos intercedere quo minus suo quisque loco [p. 190] senator4 rogatus sententiam diceret. [7] tribuni ita5 decreverunt: “si consul senatui de provinciis permittit, stari eo quod senatus censuerit placet, nec de ea re ferri ad populum patiemur; si non permittit, qui de ea re sententiam recusabit dicere auxilio erimus.”

[8] consul diem ad conloquendum cum conlega petit; postero die permissum senatui est. provinciae ita decretae: alteri consuli Sicilia et triginta rostratae naves quas C. Servilius superiore anno habuisset; permissumque ut in Africam, si id e re publica esse censeret, traiceret; [9] alteri Bruttii et bellum cum Hannibale cum eo exercitu, quem6 (mallet). L. Veturius et Q. Caecilius sortirentur inter se compararentve uter in Bruttiis duabus legionibus quas consul reliquisset rem gereret, [10?] imperiumque in annum prorogaretur cui ea provincia evenisset. et ceteris, praeter consules praetoresque,7 qui exercitibus provinciisque praefuturi erant8 prorogata imperia. [11] Q. Caecilio sorti evenit ut cum consule in Bruttiis adversus Hannibalem bellum gereret.

[p. 192] [12] ludi deinde Scipionis magna frequentia et favore9 spectantium celebrati. legati Delphos ad donum ex praeda Hasdrubalis portandum missi M. Pomponius Matho et Q. Catius. tulerunt coronam auream ducentum pondo et simulacra spoliorum ex10 mille pondo argenti facta.11

[13] Scipio cum ut dilectum haberet neque impetrasset neque magnopere tetendisset, ut voluntarios ducere sibi milites liceret tenuit et, [14?] quia inpensae negaverat rei publicae futuram classem, ut quae ab sociis darentur ad novas fabricandas naves acciperet. etruriae primum populi pro suis quisque facultatibus consulem adiuturos polliciti: [15] caerites frumentum sociis navalibus commeatumque omnis generis, Populonenses ferrum, Tarquinienses lintea in vela, Volaterrani interamenta12 navium et frumentum, Arretini tria milia scutorum, [16?] galeas totidem, pila gaesa hastas longas, milium quinquaginta summam pari cuiusque generis numero expleturos, [17?] secures rutra falces alveolos molas, quantum in quadraginta longas naves opus esset, tritici centum et viginti milia modium, et in viaticum decurionibus remigibusque conlaturos; [18] perusini Clusini Rusellani abietem in fabricandas naves et frumenti magnum numerum; [p. 194] abiete et13 ex publicis silvis est usus. [19] umbriae populi14 et praeter hos Nursini15 et Reatini et Amiternini Sabinusque omnis ager milites polliciti. marsi Paeligni Marrucinique multi voluntarii nomina in classem dederunt. [20] camertes cum aequo foedere cum Romanis essent, cohortem armatam sescentorum hominum miserunt. [21] triginta navium carinae, viginti quinqueremes, decem quadriremes, cum essent positae, ipse ita institit operi ut die quadragesimo quinto quam ex silvis detracta materia erat naves instructae armataeque in aquam deductae sint.

1 et censor A3N3JK Aldus, Froben: om. P(1)N.

2 te P(3): om. ANJK Aldus, Froben.

3 etsi Gronovius, Eds.: est P(1)N: si A6N3JK Luchs.

4 senator A6N3JK Aldus, Froben: om. P(1)N.

5 A.U.C. 549

6 quem P(1)NJK: at least mallet must have followed: mallet ex duobus qui ibi essent Madvig: mallet ex duobus quos consules habuissent Weissenborn.

7 a praeter . . . praetoresque P(1)NJK Aldus: probably to be rejected as a gloss with Conway, who suspected another lacuna.

8 praefuturi erant also corrupt, Conway, who would conj. praefuierant.

9 A.U.C. 549

10 ex SpD Froben 2: et P(3)NJK Aldus.

11 facta SpDJ Froben 2: facti P(3)NK Aldus.

12 interamenta P(3)NJK: ferramenta x: inceramenta Gronovius.

13 et conj. Luchs, Walters, adopted by Conway; om. P(1)NJK Eds.

14 A.U.C. 549

15 Nursini, SpJK Froben 2 add -que and om.et praeter hos of P(1)n Aldus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (80 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.17
  • Cross-references to this page (52):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ludi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Marrucini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Marsi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Navis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nureini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Pomponius Matho
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Peligni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Perusini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Quadriremis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Quinqueremes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Reatini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rusellani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Spolia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tarquinienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribunus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Amiternini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arretini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Volaterrani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Voluntaria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Caerites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Camertes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Classis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Clusini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Caecilius Metellus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Catius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Delphi
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, CLUSIUM (Chiusi) Italy.
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, NURSIA (Norcia) Umbria, Italy.
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, RUSELLAE Tuscany, Italy.
    • The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, TARQUINII (Tanquinia, formerly Corneto) Italy.
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FOEDERA´TAE CIVITA´TES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), HASTA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MAGISTRA´TUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ARRETIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CAERE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CAMERI´NUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CLU´SIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ETRU´RIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MARRUCI´NI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NU´RSIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PELIGNI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), POPULO´NIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SABI´NI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TARQUI´NII
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), UMBRIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VOLATERRAE
    • Smith's Bio, Ca'tius
    • Smith's Bio, Matho, Pompo'nius
    • Smith's Bio, Metellus
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: