Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
43. cum oratione ad tempus parata Fabius,
tum
auctoritate et inveterata1 prudentiae fama magnam
partem senatus et seniores maxime cum2 movisset,
pluresque consilium senis quam animum adulescentis3 ferocem laudarent,
Scipio ita locutus fertur:
[
2]
"
Et ipse Q.
Fabius principio orationis,
patres conscripti,
commemoravit in sententia sua posse obtrectationem suspectam esse;
[
3]
cuius ego rei non tam ipse ausim
tantum virum insimulare quam ea suspicio,
vitio orationis an rei,
haud sane purgata est.
[
4]
Sic enim
honores suos et famam rerum gestarum extulit verbis
[p. 178]
ad exstinguendum invidiae crimen tamquam mihi ab4 infimo quoque periculum sit ne mecum aemuletur,
et non ab eo qui,
quia super ceteros excellat,
quo me5 quoque niti non dissimulo,
me sibi aequari nolit.
[
5]
Sic senem se perfunctumque et me infra aetatem-
fili etiam sui posuit tamquam non longius quam quantum vitae humanae spatium est cupiditas gloriae extendatur maximaque pars eius in memoriam ac posteritatem promineat.
[
6]
Maximo cuique id accidere
animo certum habeo ut se non cum praesentibus
modo,
sed cum omnis aevi claris viris comparent.
6 equidem haud dissimulo me tuas,
[
7?]
Q.
Fabi,
laudes non adsequi solum velle,
sed—
bona venia tua dixerim—
si possim,
etiam exsuperare.
[
8]
illud nec tibi in me nec mihi in minoribus natu animi sit ut nolimus quemquam nostri similem evadere civem;
id enim non eorum modo quibus inviderimus,
sed rei publicae et paene omnis generis humani detrimentum sit.
7
[
9]
"
commemoravit quantum essem periculi aditurus,
si in Africam traicerem,
ut meam quoque,
non
solum rei publicae et exercitus vicem videretur
sollicitus.
[
10]
unde haec repente cura de me8 exorta?
cum pater patruusque meus interfecti,
cum duo
exercitus eorum prope occidione occisi essent,
cum amissae Hispaniae,
cum quattuor exercitus
Poenorum quattuorque duces omnia metu armisque
tenerent,
[
11?]
cum quaesitus ad id bellum imperator nemo
se ostenderet praeter me,
nemo profiteri nomen
[p. 180]
ausus esset,
cum mihi quattuor et viginti annos nato9 detulisset imperium populus Romanus,
[
12?]
quid ita tum nemo aetatem meam,
vim hostium,
difficultatem belli,
patris patruique recentem cladem commemorabat?
utrum maior aliqua nunc in Africa calamitas accepta
est quam tunc in Hispania erat?
[
13]
An maiores nunc
sunt exercitus in Africa et duces plures melioresque
quam tunc in Hispania fuerunt?
An aetas mea tunc
maturior bello gerendo fuit quam nunc est?
[
14]
An cum
Carthaginiensi hoste in Hispania quam in Africa
bellum geri aptius est?
facile est post fusos
fugatosque quattuor exercitus Punicos,
post tot urbes
vi captas aut metu subactas in dicionem,
[
15?]
post
perdomita omnia usque ad Oceanum,
tot regulos,
tot
saevas gentes,
post receptam totam Hispaniam ita
ut vestigium belli nullum reliquum sit,
elevare meas
res gestas,
[
16?]
tam hercule quam,
si victor ex Africa
redierim,
ea ipsa elevare quae nunc retinendi mei
causa,
ut terribilia eadem videantur,
verbis
extolluntur.
[
17]
"
negat aditum esse in Africam,
negat ullos
patere portus.
M.
Atilium captum in Africa commemorat,
tamquam M.
Atilius primo accessu ad
Africam offenderit,
neque recordatur illi ipsi tam
infelici imperatori patuisse tamen portus Africae,
et
res egregie10 primo anno gessisse11 et,
quantum ad Carthaginienses duces adtinet,
invictum ad ultimum permansisse.
[
18]
nihil igitur me isto exemplo terrueris.
si hoc bello,
non priore,
si nuper et non annis ante
[p. 182]
quadraginta ista12 clades accepta foret,
qui ego13 minus in Africam Regulo capto quam Scipionibus occisis in Hispaniam traicerem?
[
19]
nec felicius Xanthippum Lacedaemonium Carthagini quam me patriae meae sinerem natum esse,
cresceretque mihi ex eo ipso fiducia quod possit14 in hominis unius virtute tantum momenti esse.
[
20]
at etiam Athenienses audiendi sunt,
temere in Siciliam omisso domi bello transgressi.
[
21]
cur ergo,
quoniam Graecas fabulas enarrare vacat,
non Agathoclem potius Syracusanum regem,
cum diu Sicilia Punico bello ureretur,
transgressum in hanc eandem Africam avertisse eo bellum
unde venerat refers?