previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. Hispaniae sicut a bello Punico quietae erant, ita quasdam civitates propter conscientiam culpae metu magis quam fide quietas esse apparebat, quarum maxume insignes et magnitudine et noxa Iliturgi et Castulo erant. [2] Castulo, cum prosperis rebus socii fuissent, post caesos cum exercitibus Scipiones defecerat1 ad Poenos; Iliturgitani prodendis qui ex illa clade ad eos perfugerant interficiendisque scelus etiam defectioni addiderant. [3] In eos populos primo adventu, cum dubiae Hispaniae essent, merito magis quam utiliter saevitum foret; [4] tunc iam tranquillis rebus quia tempus expetendae poenae videbatur venisse, accitum ab Tarracone L. Marcium cum tertia parte copiarum ad Castulonem oppugnandum mittit, ipse cum cetero exercitu quintis fere2 ad Iliturgin castris pervenit. [5] clausae [p. 80] erant portae omniaque instructa et parata ad3 oppugnationem arcendam; adeo conscientia quid se meritos scirent pro indicto eis bello fuerat. [6] hinc et hortari milites Scipio orsus est: ipsos claudendo portas indicasse Hispanos quid ut timerent meriti essent. itaque multo infestioribus animis cum eis quam cum Carthaginiensibus bellum gerendum esse; [7] quippe cum illis prope sine ira de imperio et gloria certari, ab his perfidiae et crudelitatis et sceleris poenas expetendas esse. [8] venisse4 tempus quo et nefandam commilitonum necem et in semet ipsos, si eodem fuga delati forent, instructam fraudem5 ulciscerentur, et in omne tempus gravi documento sancirent ne quis umquam Romanum civem militemve6 in ulla fortuna opportunum iniuriae duceret.

[9] ab hac cohortatione ducis incitati scalas electis per manipulos viris dividunt, partitoque exercitu ita ut parti alteri Laelius praeesset legatus, duobus simul locis ancipiti terrore urbem adgrediuntur. [10] non dux unus aut plures principes oppidanos, sed suus ipsorum ex7 conscientia culpae metus ad defendendam inpigre urbem hortatur. [11] et meminerant et admonebant alii alios8 supplicium ex se, non victoriam peti; ubi quisque mortem oppeteret, id referre, utrum in pugna et in acie, ubi Mars communis et victum saepe [p. 82] erigeret et adfligeret victorem, [12] an postmodo, cremata9 et diruta urbe, ante ora captarum coniugum liberorumque, inter verbera et vincula, omnia foeda atque indigna passi exspirarent. [13] igitur non militaris modo aetas aut viri tantum, sed feminae puerique super10 animi corporisque vires adsunt, propugnantibus11 tela ministrant, saxa in muros munientibus gerunt. [14] non libertas solum agebatur, quae virorum fortium tantum pectora acuit, sed ultima omnibus12 supplicia et foeda mors ob oculos erat. accendebantur animi et certamine laboris ac periculi atque ipso inter se conspectu. [15] itaque tanto ardore certamen initum est ut domitor ille totius Hispaniae exercitus ab unius oppidi iuventute saepe repulsus a muris haud satis decoro proelio trepidaret.13 [16] id ubi vidit Scipio, veritus ne vanis tot14 conatibus suorum et hostibus15 cresceret animus et segnior miles fieret, sibimet conandum ac partem periculi capessendam esse ratus, increpita ignavia militum ferri scalas iubet et se ipsum, si ceteri cunctentur, escensurum minatur. [17] iam subierat haud mediocri periculo moenia, cum clamor undique ab sollicitis vicem imperatoris militibus sublatus, scalaeque multis simul partibus erigi coeptae; et ex altera parte Laelius institit. [18] tum [p. 84] victa oppidanorum vis, deiectisque propugnatoribus16 occupantur muri. arx etiam ab ea parte qua17 inexpugnabilis videbatur inter tumultum capta est.

1 defecerat Sp?JK Froben 2: -rant P(1)N.

2 fere jx: ferre P: ferme P2(1)n Aldus, Froben: om. K.

3 A.U.C. 548

4 esse. venisse Sp? N3JK Froben 2, Eds. (with evenisse Aldus): sevenisse P: evenisse P2(1)N Conway: venisse N1.

5 fraudem N3JK Aldus, Froben: tradem P: stragem P2(3)N.

6 -ve coAldus, Froben, Eds.: vel P(1)N: -que N3JK Conway.

7 ex Sp?NsJK Froben 2: om. P(1)n Aldus.

8 alii alios x Sigonius, Madvig: alios P(1)n Aldus, Froben, Eds.: om. JK.

9 A.U.C. 548

10 super P(1)NJK: supra Aldus, Froben.

11 propugnantibus JK Aldus, Froben, Luchs (obp- N3): pugnantibus P(1)n Eds., Conway.

12 omnibus JK Aldus, Froben, Riemann, Conway: omnium P(1)n Eds.

13 trepidaret P(1)n Aldus: -darit SpK Froben 2: -dant J.

14 tot SpN3JK Froben 2: om. P(1)n Aldus.

15 suorum et hostibus om. spx.

16 A.U.C. 548

17 qua PxM1AN Aldus, Eds.: quae P(3)R2SpJK Froben 2.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
hide References (35 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.63
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.7
  • Cross-references to this page (9):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (19):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: