previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. principio aestatis eius, qua haec sunt gesta, P. Sulpicius proconsul et Attalus rex cum Aeginae, sicut ante dictum est, hibernassent, Lemnum inde classe iunctaRomanae quinque et viginti quinqueremes, regiae quinque et triginta eranttransmiserunt. [2] et Philippus, ut, seu terra seu maria obviam eundum hosti foret, paratus ad omnes conatus esset, ipse Demetriadem ad mare descendit, Larisam diem ad conveniendum exercitui edixit. [3] undique ab sociis legationes Demetriadem ad famam regis convenerunt. [4] sustulerant enim animos Aetoli cum ab Romana societate tum post Attali adventum, finitimosque depopulabantur. nec Acarnanes solum Boeotique [5] et qui Euboeam incolunt in magno metu erant, sed Achaei quoque, quos super Aetolicum bellum Machanidas etiam Lacedaemonius tyrannus haud procul Argivorum fine positis castris terrebat. [6] hi omnes, suis quisque urbibus, quae pericula terra marique portenderentur, memorantes auxilia regem orabant. [7] ne ex regno quidem ipsius tranquillae nuntiabantur res: et Scerdilaedum Pleuratumque motos esse, et Thracum maxime Maedos, si quod longinquum bellum regem occupasset, proxima Macedoniae incursuros. [8] Boeoti quidem et interiores Graeciae populi Thermopylarum saltum, ubi angustae fauces coartant iter, fossa valloque intercludi ab Aetolis nuntiabant, ne transitum ad sociorum urbes tuendas Philippo darent. [9] vel segnem ducem tot excitare tumultus circumfusi poterant. legationes dimittit pollicitus, [p. 427] prout tempus ac res sineret, omnibus laturum se auxilium; [10] in praesentia, quae maxime urgebat res, Peparethum praesidium urbi mittit, unde allatum erat Attalum ab Lemno classe transmissa omnem circum urbem agrum depopulatum. [11] Polyphantam cum modica manu in Boeotiam, Menippum item quendam ex regiis ducibus cum mille peltastispelta caetrae haud dissimilis estChalcidem mittit; [12] additi quingenti Agrianum, ut omnes insulae partes tueri posset. ipse Scotussam est profectus, eodemque ab Larisa Macedonum copias traduci iussit. [13] eo nuntiatum est concilium Aetolis Heracleam indictum regemque Attalum ad consultandum de summa belli venturum. [14] hunc conventum ut turbaret subito adventu, magnis itineribus Heracleam duxit. [15] et concilio quidem dimisso iam venit; segetibus tamen, quae iam prope maturitatem erant, maxime in sinu Aenianum evastatis Scotussam copias reducit. ibi exercitu omni relicto cum cohorte regia Demetriadem sese recipit. [16] inde ut ad omnes hostium motus posset occurrere, in Phocidem atque Euboeam et Peparethum mittit, qui loca alta eligerent, unde editi ignes apparerent; [17] ipse in Tisaeomons est in altitudinem ingentem cacuminis editispeculam posuit, ut ignibus procul sublatis signum, ubi quid molirentur hostes, momento temporis acciperet.

Romanus imperator [18] et Attalus rex a Peparetho Nicaeam traiecerunt; inde classem in Euboeam ad urbem Oreum tramittunt, quae ab Demetriaco sinu Chalcidem et Euripum petenti ad laevam prima urbium Euboeae posita est. [19] ita inter Attalum ac Sulpicium convenit, ut Romani a mari, regii a terra oppugnarent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
hide References (57 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.27
  • Cross-references to this page (45):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Larisam
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lemnos
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Machanidus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Maedi.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Menippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nicaea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Oreus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pelta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Peltastas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Peparethus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Phocis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pleuratus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Polyphantas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sinus Aenianus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sinus Demetriacus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Sulpicius Galba
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Saltus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scerdilaedus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scotussa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Specula
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thermopylae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tisasum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aegina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aenianus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aetoli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Agrianes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cetra
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Chalcis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Concilium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Demetriacus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Demetrias
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Heraclea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Heraea
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CETRA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NICAEA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PEPARE´THUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), THERMO´PYLAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TISAEUM
    • Smith's Bio, Macha'nidas
    • Smith's Bio, Menippus
    • Smith's Bio, Philippus V. or Philippus V.
    • Smith's Bio, Pleuratus
    • Smith's Bio, Polyphantas
    • Smith's Bio, Scerdilaidas
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: