Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1.
cum transitu Hasdrubalis, quantum in Italiam
declinaverat belli, tantum levatae Hispaniae viderentur, renatum ibi subito par priori bellum est.
[2]
Hispanias ea tempestate sic habebant Romani Poenique.
Hasdrubal Gisgonis filius ad Oceanum penitus Gadesque concesserat;
[3]
nostri maris ora omnisque ferme
Hispania, qua in orientem vergit, Scipionis ac Romanae
dicionis erat.
[4]
novus imperator Hanno, in locum Barcini Hasdrubalis novo cum exercitu ex Africa transgressus Magonique iunctus, cum in Celtiberia, quae
media inter duo maria est, brevi magnum hominum
numerum armasset,
[5]
Scipio adversus eum M. Silanum
cum decem haud plus milibus militum, equitibus
quingentis misit.
[6]
Silanus quantis maximis potuit itineribus—inpediebant autem et asperitates viarum
et angustiae saltibus crebris, ut pleraque Hispaniae
sunt, inclusae—, tamen non solum nuntios sed etiam
famam adventus sui praegressus, ducibus indidem ex
Celtiberia transfugis ad hostem pervenit.
[7]
eisdem auctoribus conpertum est, cum decem circiter milia ab
hoste abessent, bina castra circa viam, qua irent, esse:
laeva Celtiberos, novum exercitum, supra novem milia
hominum, dextra Punica tenere castra.
[8]
ea stationibus,
vigiliis, omni iusta militari custodia tuta et firma esse,
illa altera soluta neglectaque, ut barbarorum et tironum et minus timentium, quod in sua terra essent.
[9]
ea prius adgredienda ratus Silanus signa quam maxime
ad laevam iubebat ferri, necunde ab stationibus
Punicis conspiceretur; ipse praemissis speculatoribus
citato agmine ad hostem pergit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.