previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. Hispaniae sicut a bello Punico quietae erant, ita quasdam civitates propter conscientiam culpae metu magis quam fide quietas esse apparebat, quarum maxume insignes et magnitudine et noxa Iliturgi et Castulo erant. [2] Castulo cum prosperis rebus socii fuissent, post caesos cum exercitibus Scipiones defecerat ad Poenos; Iliturgitani prodendis, qui ex illa clade ad eos perfugerant, interficiendisque scelus etiam defectioni addiderant. [3] in eos populos primo adventu, cum dubiae Hispaniae essent, merito magis quam utiliter saevitum foret; [4] tunc iam tranquillis rebus quia tempus expetendae poenae videbatur venisse, accitum ab Tarracone L. Marcium cum tertia parte copiarum ad Castulonem oppugnandum mittit; ipse cum cetero exercitu quintis fere ad Iliturgin castris pervenit. [5] clausae erant portae omniaque instructa et parata ad oppugnationem arcendam; adeo conscientia, quid se meritos scirent, pro indicto eis bello fuerat. hinc et hortari milites Scipio orsus est: [6] ipsos claudendo portas indicasse Hispanos, quid ut timerent meriti essent. itaque multo infestioribus animis cum eis quam cum Carthaginiensibus bellum gerendum esse; [7] quippe cum illis prope sine ira de imperio et gloria certari, ab his perfidiae et crudelitatis et sceleris [p. 446] poenas expetendas esse. [8] venisse tempus, quo et nefandam commilitonum necem et in semet ipsos, si eodem fuga delati forent, instructam fraudem ulciscerentur, et in omne tempus gravi documento sancirent, ne quis umquam Romanum civem militemve in ulla fortuna opportunum iniuriae duceret. [9] ab hac cohortatione ducis incitati scalas electis per manipulos viris dividunt; partitoque exercitu ita, ut parti alteri Laelius praeesset legatus, duobus simul locis ancipiti terrore urbem adgrediuntur. [10] non dux unus aut plures principes oppidanos, sed suus ipsorum ex conscientia culpae metus ad defendendam inpigre urbem hortatur; et meminerant [11] et admonebant alii alios supplicium ex se, non victoriam peti; ubi quisque mortem oppeteret, id referre, utrum in pugna et in acie, ubi Mars communis et victum saepe erigeret et adfligeret victorem, [12] an postmodo, cremata et diruta urbe, ante ora captarum coniugum liberorumque, inter verbera et vincula, omnia foeda atque indigna passi exspirarent. [13] igitur non militaris modo aetas aut viri tantum sed feminae puerique supra animi corporisque vires adsunt, propugnantibus tela ministrant, saxa in muros munientibus gerunt. [14] non libertas solum agebatur, quae virorum fortium tantum pectora acuit, sed ultima omnium supplicia et foeda mors ob oculos erat. accendebantur animi et certamine laboris ac periculi atque ipso inter se conspectu. [15] itaque tanto ardore certamen initum est, ut domitor ille totius Hispaniae exercitus ab unius oppidi iuventute saepe repulsus a muris haud satis decoro proelio trepidarit. [16] id ubi vidit Scipio, veritus, ne vanis tot conatibus suorum et hostibus cresceret animus et segnior miles fieret, sibimet conandum ac partem periculi capessendam esse ratus, increpita ignavia militum ferri scalas iubet et se ipsum, si ceteri cunctentur, escensurum minatur. [17] iam subierat haud mediocri periculo moenia cum clamor undique ab sollicitis vicem imperatoris militibus [p. 447] sublatus scalaeque multis simul partibus erigi coeptae; [18] et ex altera parte Laelius institit. tum victa oppidanorum vis, deiectisque propugnatoribus occupantur muri; arx etiam ab ea parte, qua inexpugnabilis videbatur, inter tumultum capta est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
hide References (15 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: