previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

47. iam hostes ante castra instructi stabant. moram pugnae attulit quod Hasdrubal prouectus ante signa cum paucis equitibus scuta uetera hostium notauit quae ante non uiderat et strigosiores equos; multitudo quoque maior solita uisa est. [2] suspicatus enim id quod erat, receptui propere cecinit ac misit ad flumen unde aquabantur ubi et excipi aliqui possent et notari oculis si qui forte adustioris coloris ut ex recenti uia essent; [3] simul circumuehi procul castra iubet specularique num auctum aliqua parte sit uallum, et ut attendant semel bisne signum canat in castris. [4] ea cum ordine relata omnia essent, castra nihil aucta errorem faciebant; bina erant, sicut ante aduentum consulis alterius fuerant, una M. Liui, altera L. Porci; neutris quicquam quo latius tenderetur ad munimenta adiectum. [5] illud ueterem ducem adsuetumque Romano hosti mouit quod semel in praetoriis castris signum, bis in consularibus referebant cecinisse; duos profecto consules esse, et quonam modo alter ab Hannibale abscessisset cura angebat. [6] minime id quod erat suspicari poterat, tantae rei frustratione Hannibalem elusum ut ubi dux, ubi exercitus esset cum quo castra coniuncta habuerit ignoraret: [7] [p. 27098]profecto haud mediocri clade absterritum insequi non ausum; magno opere uereri ne perditis rebus serum ipse auxilium uenisset Romanisque eadem iam fortuna in Italia quae in Hispania esset. [8] interdum litteras suas ad eum non peruenisse credere interceptisque iis consulem ad sese opprimendum accelerasse. his anxius curis, exstinctis ignibus, uigilia prima dato signo ut taciti uasa conligerent, signa ferri iussit. [9] in trepidatione et nocturno tumultu duces parum intente adseruati, alter in destinatis iam ante animo latebris subsedit, alter per uada nota Metaurum flumen tranauit. ita desertum ab ducibus agmen primo per agros palatur, fessique aliquot somno ac uigiliis sternunt corpora passim atque infrequentia relinquunt signa. [10] Hasdrubal dum lux uiam ostenderet ripa fluminis signa ferri iubet, et per tortuosi amnis sinus flexusque cum errorem uoluens haud multum processisset, ubi prima lux transitum opportunum ostendisset transiturus erat. [11] sed cum, quantum a mari abscedebat, tanto altioribus coercentibus amnem ripis non inueniret uada, diem terendo spatium dedit ad insequendum sese hosti.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (10 total)
  • Cross-references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Metaurus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Signa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hasdrubal
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LIGU´RIA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: