previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

46. tessera per castra ab Liuio consule data erat ut tribunus tribunum, centurio centurionem, eques equitem, pedes peditem acciperet: [2] neque enim dilatari castra opus esse, ne hostis aduentum alterius consulis sentiret; et coartatio plurium in angusto tendentium facilior futura erat quod Claudianus exercitus nihil ferme praeter arma secum in expeditionem tulerat. [3] ceterum in ipso itinere auctum uoluntariis agmen erat, offerentibus ultro sese et ueteribus militibus perfunctis iam militia et iuuenibus, quos certatim nomina dantes, si quorum corporis species roburque uirium aptum militiae uidebatur, conscripserat. [4] [p. 27096]ad Senam castra alterius consulis erant, et quingentos ferme [inde] passus Hasdrubal aberat. itaque cum iam appropinquaret, tectus montibus substitit Nero ne ante noctem castra ingrederetur. [5] silentio ingressi ab sui quisque ordinis hominibus in tentoria abducti cum summa omnium laetitia hospitaliter excipiuntur. postero die consilium habitum, cui et L. Porcius Licinus praetor adfuit. [6] castra iuncta consulum castris habebat, et ante aduentum eorum per loca alta ducendo exercitum cum modo insideret angustos saltus ut transitum clauderet, modo ab latere aut ab tergo carperet agmen, ludificatus hostem omnibus artibus belli fuerat; is tum in consilio aderat. [7] multorum eo inclinant sententiae ut, dum fessum uia ac uigiliis reficeret militem Nero, simul et ad noscendum hostem paucos sibi sumeret dies, tempus pugnandi differretur. [8] Nero non suadere modo sed summa ope orare institit ne consilium suum quod tutum celeritas fecisset temerarium morando facerent; [9] errore qui non diuturnus futurus esset uelut torpentem Hannibalem nec castra sua sine duce relicta adgredi nec ad sequendum se iter intendisse. antequam se moueat deleri exercitum Hasdrubalis posse redirique in Apuliam. [10] qui prolatando spatium hosti det, eum et illa castra prodere Hannibali et aperire in Galliam iter ut per otium ubi uelit Hasdrubali coniungatur. [11] extemplo signum dandum et exeundum in aciem abutendumque errore hostium absentium praesentiumque dum neque illi sciant cum paucioribus nec hi cum pluribus et ualidioribus rem esse. [12] [p. 27097]consilio dimisso signum pugnae proponitur confestimque in aciem procedunt.

load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (10 total)
  • Cross-references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Livius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sena
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tessera
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Voluntaria
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CASTRA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), METAURUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SENA
    • Smith's Bio, Li'cinus, Po'rcius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: