previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

43. inter haec ab Hasdrubale postquam a Placentiae obsidione abscessit quattuor Galli equites, duo Numidae cum litteris missi ad Hannibalem cum per medios hostes totam ferme longitudinem Italiae emensi essent, [2] [p. 27091]dum Metapontum cedentem Hannibalem sequuntur incertis itineribus Tarentum delati, a uagis per agros pabulatoribus Romanis ad Q. Claudium propraetorem deducuntur. [3] eum primo incertis implicantes responsis ut metus tormentorum admotus fateri uera coegit, edocuerunt litteras se ab Hasdrubale ad Hannibalem ferre. [4] cum iis litteris, sicut erant, signatis L. Uerginio tribuno militum ducendi ad Claudium consulem traduntur; [5] duae simul turmae Samnitium praesidii causa missae. qui ubi ad consulem peruenerunt litteraeque lectae per interpretem sunt et ex captiuis percontatio facta, [6] tum Claudius non id tempus esse rei publicae ratus quo consiliis ordinariis prouinciae suae quisque finibus per exercitus suos [7] cum hoste destinato ab senatu bellum gereretaudendum ac nouandum aliquid improuisum, inopinatum, quod coeptum non minorem apud ciues quam hostes terrorem faceret, perpetratum in magnam laetitiam ex magno metu [8] uerteret—, litteris Hasdrubalis Romam ad senatum missis simul et ipse patres conscriptos quid pararet edocet; monet ut cum in Umbria se occursurum Hasdrubal fratri scribat legionem a Capua Romam arcessant, [9] dilectum Romae habeant, exercitum urbanum ad Narniam hosti opponant. haec senatu scripta. [10] [p. 27092]praemissi item per agrum Larinatem Marrucinum Frentanum Praetutianum, qua exercitum ducturus erat, ut omnes ex agris urbibusque commeatus paratos militi ad uescendum in uiam deferrent, equos iumentaque alia producerent ut uehiculorum fessis copia esset. ipse de toto exercitu ciuium sociorumque quod roboris erat delegit, sex milia peditum, mille equites; [11] pronuntiat occupare se in Lucanis proximam urbem Punicumque in ea praesidium uelle; ut ad iter parati omnes essent. profectus nocte flexit in Picenum. [12] et consul quidem quantis maximis itineribus poterat ad collegam ducebat, relicto Q. Catio legato qui castris praeesset.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (33 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: