previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

39. auxerunt Romae tumultum litterae ex Gallia allatae ab [2] [p. 27084] L. Porcio praetore: Hasdrubalem mouisse ex hibernis et iam Alpes transire; octo milia Ligurum conscripta armataque coniunctura se transgresso in Italiam esse nisi mitteretur in Ligures qui eos bello occuparet; se cum inualido exercitu quoad tutum putaret progressurum. [3] hae litterae consules raptim confecto dilectu maturius quam constituerant exire in prouincias coegerunt ea mente ut uterque hostem in sua prouincia contineret neque coniungi aut conferre in unum uires pateretur. [4] plurimum in eam rem adiuuit opinio Hannibalis quod, etsi ea aestate transiturum in Italiam fratrem crediderat, recordando quae ipse in transitu nunc Rhodani nunc Alpium cum hominibus locisque pugnando per quinque menses exhausisset, haudquaquam tam facilem maturumque transitum exspectabat; [5] ea tardius mouendi ex hibernis causa fuit. [6] ceterum Hasdrubali et sua et aliorum spe omnia celeriora atque expeditiora fuere. non enim receperunt modo Aruerni eum deincepsque aliae Gallicae atque Alpinae gentes, sed etiam secutae sunt ad bellum; [7] et cum per munita pleraque transitu fratris quae antea inuia fuerant ducebat, tum etiam duodecim annorum adsuetudine peruiis Alpibus factis inter mitiora iam transibant hominum ingenia. [8] inuisitati namque antea alienigenis nec uidere ipsi aduenam in sua terra adsueti, omni generi humano insociabiles erant; et primo ignari quo Poenus pergeret suas rupes suaque castella et pecorum hominumque praedam peti crediderant; [9] [p. 27085]fama deinde Punici belli quo duodecimum annum Italia urebatur satis edocuerat uiam tantum Alpes esse; duas praeualidas urbes magno inter se maris terrarumque spatio discretas de imperio et opibus certare. hae causae aperuerant Alpes Hasdrubali. [10] ceterum quod celeritate itineris profectum erat, [11] id mora ad Placentiam dum frustra obsidet magis quam oppugnat corrupit. [12] crediderat campestris oppidi facilem expugnationem esse, et nobilitas coloniae induxerat eum, magnum se excidio eius urbis terrorem ceteris ratum iniecturum. [13] non ipse se solum ea oppugnatione impediit, sed Hannibalem post famam transitus eius tanto spe sua celeriorem iam mouentem ex hibernis continuerat, [14] quippe reputantem non solum quam lenta urbium oppugnatio esset sed etiam quam ipse frustra eandem illam coloniam ab Trebia uictor regressus temptasset.

load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (22 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: