Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
38.
deis rite placatis dilectum consules habebant acrius intentiusque quam prioribus annis quisquam meminerat habitum;
[2]
nam et belli terror duplicatus noui hostis in Italiam aduentu et minus iuuentutis erat unde scriberent milites.
[3]
itaque colonos etiam maritimos, qui sacrosanctam uacationem dicebantur habere, dare milites cogebant. quibus recusantibus edixere in diem certam ut quo quisque iure uacationem haberet ad senatum deferret.
[4]
ea die ad senatum hi populi uenerunt, Ostiensis Alsiensis Antias Anxurnas Minturnensis Sinuessanus, et ab supero mari Senensis. cum uacationes suas quisque populus recitaret, nullius cum in Italia hostis esset praeter Antiatem Ostiensemque uacatio obseruata est;
[5]
et earum coloniarum iuniores iure iurando adacti supra dies triginta non pernoctaturos se extra moenia coloniae suae donec hostis in Italia esset.
[6]
cum omnes censerent primo quoque tempore consulibus eundum ad bellum—nam et Hasdrubali occurrendum esse descendenti ab Alpibus ne Gallos Cisalpinos neue Etruriam erectam in spem rerum nouarum sollicitaret,
[7]
[p. 27083]et Hannibalem suo proprio occupandum bello ne emergere ex Bruttiis atque obuiam ire fratri posset—, Liuius cunctabatur parum fidens suarum prouinciarum exercitibus:
[8]
collegam ex duobus consularibus egregiis exercitibus et tertio cui Q. Claudius Tarenti praeesset electionem habere; intuleratque mentionem de uolonibus reuocandis ad signa.
[9]
senatus liberam potestatem consulibus fecit et supplendi unde uellent et eligendi de omnibus exercitibus quos uellent permutandique ex prouinciis quos e re publica censerent esse traducendos. ea omnia cum summa concordia consulum acta.
[10]
uolones in undeuicensimam et uicensimam legiones scripti.
[11]
magni roboris auxilia ex Hispania quoque a P. Scipione M. Liuio missa quidam ad id bellum auctores sunt, octo milia Hispanorum Gallorumque et duo milia de legione militum, equitum mille octingentos mixtos Numidas Hispanosque;
[12]
M. Lucretium has copias nauibus aduexisse; et sagittariorum funditorumque ad tria milia ex Sicilia C. Mamilium misisse.