previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

36. de Hasdrubalis aduentu in Italiam cura in dies crescebat. Massiliensium primum legati nuntiauerant eum in Galliam transgressum erectosque aduentu eius, [2] quia magnum pondus auri attulisse diceretur ad mercede auxilia conducenda, Gallorum animos. missi deinde cum iis legati ab Roma Sex. [3] Antistius et M. Raecius ad rem inspiciendam rettulerant misisse se cum Massiliensibus ducibus qui per hospites eorum principes Gallorum omnia explorata referrent; [4] pro comperto habere Hasdrubalem ingenti iam coacto exercitu proximo uere Alpes traiecturum, nec tum eum quicquam aliud morari nisi quod clausae hieme Alpes essent. [5] [p. 27079] in locum M. Marcelli P. Aelius Paetus augur creatus inauguratusque, et Cn. Cornelius Dolabella rex sacrorum inauguratus est in locum M. Marci qui biennio ante mortuus erat. [6] hoc eodem anno et lustrum conditum est a censoribus P. Sempronio Tuditano et M. Cornelio Cethego. [7] censa ciuium capita centum triginta septem milia centum octo, minor aliquanto numerus quam qui ante bellum fuerat. [8] eo anno primum ex quo Hannibal in Italiam uenisset comitium tectum esse memoriae proditum est, et ludos Romanos semel instauratos ab aedilibus curulibus Q. Metello et C. Seruilio. [9] et plebeiis ludis biduum instauratum a C. Mamilio et M. Caecilio Metello aedilibus plebis; et tria signa ad Cereris iidem dederunt; et Iouis epulum fuit ludorum causa. [10] consulatum inde ineunt C. Claudius Nero et M. Liuius iterum, qui quia iam designati prouincias sortiti erant, praetores sortiti iusserunt. [11] C. Hostilio iurisdictio urbana euenit; addita et peregrina, ut tres in prouincias exire possent. A. Hostilio Sardinia, C. Mamilio Sicilia, L. Porcio Gallia euenit. summa legionum trium et uiginti ita per prouincias diuisa: [12] [p. 27080]binae consulum essent, quattuor Hispania haberet, binas tres praetores, [13] in Sicilia et Sardinia et Gallia, duas C. Terentius in Etruria, duas Q. Fuluius in Bruttiis, duas Q. Claudius circa Tarentum et Sallentinos, unam C. Hostilius Tubulus Capuae; [14] duae urbanae ut scriberentur. primis quattuor legionibus populus tribunos creauit: in ceteras consules miserunt.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (46 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: