previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

29. Crispinus postquam in Bruttios profectum Hannibalem sensit, exercitum cui collega praefuerat M. Marcellum tribunum militum Uenusiam abducere iussit: [2] ipse cum legionibus suis Capuam profectus uix lecticae agitationem prae grauitate uolnerum patiens, Romam litteras de morte collegae scripsit quantoque ipse in discrimine esset: [3] se comitiorum causa non posse Romam uenire quia nec uiae laborem passurus uideretur et de Tarento sollicitus esset ne ex Bruttiis Hannibal eo conuerteret agmen; legatos opus esse ad se mitti uiros prudentes cum quibus quae uellet de re publica loqueretur. [4] [p. 27066]hae litterae recitatae magnum et luctum morte alterius consulis et metum de altero fecerunt. itaque et Q. Fabium filium ad exercitum Uenusiam miserunt, et ad consulem tres legati missi Sex. Iulius Caesar L. Licinius Pollio L. Cincius Alimentus cum paucis ante diebus ex Sicilia redisset. [5] hi nuntiare consuli iussi ut si ad comitia ipse uenire Romam non posset dictatorem in agro Romano diceret comitiorum causa; [6] si consul Tarentum profectus esset, Q. Claudium praetorem placere in eam regionem inde abducere legiones in qua plurimas sociorum urbes tueri posset. [7] eadem aestate M. Ualerius cum classe centum nauium ex Sicilia in Africam tramisit, et ad Clupeam urbem escensione facta agrum late nullo ferme obuio armato uastauit. inde ad naues raptim praedatores recepti, quia repente fama accidit classem Punicam aduentare. [8] octoginta erant et tres naues. cum his haud procul Clupea prospere pugnat Romanus. duodeuiginti nauibus captis, fugatis aliis cum magna terrestri naualique praeda Lilybaeum rediit. [9] eadem aestate et Philippus implorantibus Achaeis auxilium tulit, quos et Machanidas tyrannus Lacedaemoniorum finitimo bello urebat et Aetoli, nauibus per fretum quod Naupactum et Patras interfluitRhion incolae uocantexercitu traiecto, depopulati erant. [10] Attalum quoque regem Asiae, quia Aetoli summum gentis suae magistratum ad eum proximoannoconcilio detulerant, fama erat in Europam traiecturum.

load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (33 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.21
  • Cross-references to this page (27):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: