previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

28. [p. 27063] Hannibal magnum terrorem hostibus morte consulis unius, uolnere alterius iniectum esse ratus, ne cui deesset occasioni castra in tumulum in quo pugnatum erat extemplo transfert; [2] ibi inuentum Marcelli corpus sepelit. Crispinus et morte collegae et suo uolnere territus, silentio insequentis noctis profectus, quos proximos nanctus est montes, in iis loco alto et tuto undique castra posuit. [3] ibi duo duces sagaciter moti sunt, alter ad inferendam, alter ad cauendam fraudem. [4] anulis Marcelli simul cum corpore Hannibal potitus erat. eius signi errore ne qui dolus necteretur a Poeno metuens Crispinus circa ciuitates proximas miserat nuntios occisum collegam esse anulisque eius hostem potitum: ne quibus litteris crederent nomine Marcelli compositis. [5] paulo ante hic nuntius consulis Salapiam uenerat quam litterae ab Hannibale allatae sunt Marcelli nomine compositae se nocte quae diem illum secutura esset Salapiam uenturum: parati milites essent qui in praesidio erant, si quo opera eorum opus esset. [6] sensere Salapitani fraudem; et ab ira non defectionis modo sed etiam equitum interfectorum rati occasionem supplicii peti, [7] [p. 27064]remisso retro nuntioperfuga autem Romanus eratut sine arbitro milites quae uellent agerent, oppidanos per muros urbisque opportuna loca in stationibus disponunt; [8] custodias uigiliasque in eam noctem intentius instruunt; circa portam qua uenturum hostem rebantur quod roboris in praesidio erat opponunt. Hannibal quarta uigilia ferme ad urbem accessit. [9] primi agminis erant perfugae Romanorum et arma Romana habebant. ii ubi ad portam est uentum Latine omnes loquentes excitant uigiles aperirique portam iubent: consulem adesse. [10] uigiles uelut ad uocem eorum excitati tumultuari trepidare moliri portam. cataracta [deiecta] clausa erat; eam partim uectibus leuant, partim funibus subducunt, in tantum altitudinis ut subire recti possent. [11] uixdum satis patebat iter cum perfugae certatim ruunt per portam; et cum sescenti ferme intrassent, remisso fune quo suspensa erat cataracta magno sonitu cecidit. [12] Salapitani alii perfugas neglegenter ex itinere suspensa humeris, ut inter pacatos, gerentes arma inuadunt, alii e turribus portae murisque saxis sudibus pilis absterrent hostem. [13] ita inde Hannibal suamet ipse fraude captus abiit, profectusque ad Locrorum soluendam obsidionem, qua <cingebat urbem L.> Cincius summa ui operibus tormentorumque omni genere ex Sicilia aduecto oppugnans. [14] [p. 27065] Magoni iam haud ferme fidenti retenturum defensurumque se urbem, prima spes morte nuntiata Marcelli adfulsit. [15] secutus inde nuntius Hannibalem Numidarum equitatu praemisso ipsum quantum adcelerare posset cum peditum agmine sequi. [16] itaque ubi primum Numidas edito e speculis signo aduentare sensit, et ipse patefacta repente porta ferox in hostes erumpit. et primo, magis quia improuiso id fecerat quam quod par uiribus esset, anceps certamen erat; [17] deinde ut superuenere Numidae, tantus pauor Romanis est iniectus ut passim ad mare ac naues fugerent relictis operibus machinisque quibus muros quatiebant. ita aduentu Hannibalis soluta Locrorum obsidio est.

load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (21 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: