previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

25. de Tarentinis inde magna contentione in senatu actum coram Fabio, defendente ipso quos ceperat armis, aliis infensis et plerisque aequantibus eos Campanorum noxae poenaeque. [2] [p. 27057]senatus consultum in sententiam M'. Acilii factum est ut oppidum praesidio custodiretur Tarentinique omnes intra moenia continerentur, res integra postea referretur cum tranquillior status Italiae esset. [3] et de M. Liuio praefecto arcis Tarentinae haud minore certamine actum est, aliis senatus consulto notantibus praefectum quod eius socordia Tarentum proditum hosti esset, [4] aliis praemia decernentibus quod per quinquennium arcem tutatus esset maximeque unius eius opera receptum Tarentum foret, [5] mediis ad censores non ad senatum notionem de eo pertinere dicentibus, cuius sententiae et Fabius fuit. adiecit tamen, fateri se opera Liui Tarentum receptum quod amici eius uolgo in senatu iactassent; neque enim recipiundum fuisse nisi amissum foret. [6] consulum alter T. Quinctius Crispinus ad exercitum quem Q. Fuluius Flaccus habuerat cum supplemento in Lucanos est profectus. [7] Marcellum aliae atque aliae obiectae animo religiones tenebant, in quibus quod cum bello Gallico ad Clastidium aedem Honori et Uirtuti uouisset dedicatio eius a pontificibus impediebatur, [8] quod negabant unam cellam amplius quam uni deo recte dedicari, quia si de caelo tacta aut prodigii aliquid in ea factum esset difficilis procuratio foret, quod utri deo res diuina fieret sciri non posset; [9] [p. 27058]neque enim duobus nisi certis deis rite una hostia fieri. ita addita Uirtutis aedes adproperato opere; neque tamen ab ipso aedes eae dedicatae sunt. [10] tum demum ad exercitum quem priore anno Uenusiae reliquerat cum supplemento proficiscitur. Locros in Bruttiis Crispinus oppugnare conatus quia magnam famam attulisse Fabio Tarentum rebatur, omne genus tormentorum machinarumque ex Sicilia arcessierat; [11] et naues indidem accitae erant quae uergentem ad mare partem urbis oppugnarent. [12] ea omissa oppugnatio est quia Lacinium Hannibal admouerat copias, et collegam eduxisse iam a Uenusia exercitum fama erat, cui coniungi uolebat. [13] itaque in Apuliam ex Bruttiis reditum, et inter Uenusiam Bantiamque minus trium milium passuum interuallo consules binis castris consederant. [14] in eandem regionem et Hannibal rediit auerso ab Locris bello. ibi consules ambo ingenio feroces prope cottidie in aciem exire haud dubia spe, si duobus exercitibus consularibus iunctis commisisset sese hostis, debellari posse.

load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (26 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: