previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

16. proelium in aditu fori maiore impetu quam perseuerantia commissum est. non animo, non armis, non arte belli, non uigore ac uiribus corporis par Romano Tarentinus erat; [2] igitur pilis tantum coniectis, prius paene quam consererent manus terga dederunt, dilapsique per nota urbis itinera in suas amicorumque domos. [3] [p. 27038]duo ex ducibus Nico et Democrates fortiter pugnantes cecidere. Philemenus, qui proditionis ad Hannibalem auctor fuerat, cum citato equo ex proelio auectus esset, uagus paulo post equus [errans] per urbem cognitus, corpus nusquam inuentum est; [4] creditum uolgo est in puteum apertum ex equo praecipitasse. [5] Carthalonem autem praefectum Punici praesidii cum commemoratione paterni hospitii positis armis uenientem ad consulem miles obuius obtruncat. [6] alii alios [passim] sine discrimine armatos inermes caedunt, Carthaginienses Tarentinosque pariter. Bruttii quoque multi passim interfecti, seu per errorem seu uetere in eos insito odio seu ad proditionis famam ut ui potius atque armis captum Tarentum uideretur exstinguendam. [7] tum ab caede ad diripiendam urbem discursum. triginta milia seruilium capitum dicuntur capta, argenti uis ingens facti signatique, auri tria milia octoginta pondo, signa tabulae prope ut Syracusarum ornamenta aequauerint. [8] [p. 27039]sed maiore animo generis eius praeda abstinuit Fabius quam Marcellus; †qui interroganti scribaequid fieri signis uellet ingentis magnitudinisdi sunt, suo quisque habitu in modum pugnantium formatideos iratos Tarentinis relinqui iussit. [9] murus inde qui urbem ab arce dirimebat dirutus est ac disiectus. dum haec Tarenti aguntur, Hannibal iis qui Cauloniam obsidebant in deditionem acceptis, audita oppugnatione Tarenti dies noctesque cursim agmine acto cum festinans ad opem ferendam captam urbem audisset, 'et Romani suum Hannibalem' inquit 'habent; [10] eadem qua ceperamus arte Tarentum amisimus.' [11] ne tamen fugientis modo conuertisse agmen uideretur, quo constiterat loco quinque milia ferme ab urbe posuit castra; ibi paucos moratus dies Metapontum sese recepit. [12] inde duos Metapontinos cum litteris principum eius ciuitatis ad Fabium Tarentum mittit, fidem ab consule accepturos impunita priora fore si Metapontum cum praesidio Punico prodidissent. [13] Fabius uera quae adferrent esse ratus, diem qua accessurus esset Metapontum constituit litterasque ad principes dedit, quae ad Hannibalem delatae sunt. [14] [p. 27040]enimuero laetus successu fraudis si ne Fabius quidem dolo inuictus fuisset, haud procul Metaponto insidias ponit. [15] Fabio auspicanti priusquam egrederetur ab Tarento, aues semel atque iterum non addixerunt. hostia quoque caesa consulenti deos haruspex cauendum a fraude hostili et ab insidiis praedixit. [16] Metapontini postquam ad constitutum non uenerat diem remissi ut cunctantem hortarentur ac repente comprehensi, metu grauioris quaestionis detegunt insidias.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (20 total)
  • Cross-references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Metapontini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nico
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philemenus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Signa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Avis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carthalo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Democrates
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PO´PULUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CAULO´NIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MAGNA GRAE´CIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TARENTUM
    • Smith's Bio, Ca'rthalo
    • Smith's Bio, Ha'nnibal
    • Smith's Bio, Ma'ximus, Fa'bius
    • Smith's Bio, Phile'menus
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: