previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

43. inter haec ab Hasdrubale, postquam a Placentiae obsidione abscessit, quattuor Galli equites, duo Numidae cum litteris missi ad Hannibalem, cum per medios hostes totam ferme longitudinem Italiae emensi essent, [2?] dum Metapontum cedentem Hannibalem sequuntur, incertis itineribus Tarentum delati, a vagis per agros pabulatoribus Romanis ad Q. Claudium propraetorem deducuntur. [3] eum primo incertis inplicantes responsis, ut metus tormentorum admotus fateri vera coegit, edocuerunt litteras se ab Hasdrubale ad Hannibalem ferre. [4] cum iis litteris, sicut erant, signatis L. Verginio tribuno militum ducendi ad Claudium consulem traduntur; [5] duae simul turmae Samnitium praesidii causa missae. qui ubi ad consulem pervenerunt, litteraeque lectae per interpretem sunt, et ex captivis percunctatio facta, [6?] tum Claudius non id tempus esse rei publicae ratus quo consiliis ordinariis provinciae suae quisque finibus per exercitus suos cum hoste destinato ab senatu [7] bellum gereretaudendum ac novandum1 aliquid inprovisum, inopinatum, quod coeptum non minorem apud cives quam hostes terrorem faceret, [p. 382] perpetratum in magnam laetitiam ex magno metu verteret2 [8] litteris Hasdrubalis Romam ad senatum missis simul et ipse patres conscriptos, quid pararet,3 edocet: ut,4 cum in Umbria se occursurum Hasdrubal fratri scribat, legionem a Capua Romam arcessant, [9?] dilectum Romae habeant, exercitum urbanum ad Narniam hosti opponant. [10] haec senatu5 scripta. praemissi item per agrum Larinatem Marrucinum Frentanum Praetutianum, qua exercitum ducturus erat, ut omnes ex agris urbibusque commeatus paratos militi ad vescendum in viam deferrent, equos iumentaque alia producerent, ut vehiculorum fessis copia esset. [11] ipse de toto exercitu civium sociorumque quod roboris erat delegit, sex milia peditum, mille equites; pronuntiat occupare se in Lucanis proximam urbem Punicumque in ea praesidium velle; ut ad iter parati omnes essent. [12] profectus nocte flexit in Picenum. et consul quidem quantis maximis itineribus poterat ad conlegam ducebat, relicto Q. Catio legato qui castris praeesset.

1 ac novandum A3N3JK Froben: om. P(1)N.

2 A.U.C. 547

3 pararet P(1)n Aldus: paret SpJK Froben 2.

4 ut P(1)n Aldus, Froben: monet ut A8N8JK Conway: et ut Duker, Madvig.

5 senatu PCRX: -tui P3 (3)C1NJK.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (48 total)
  • Commentary references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.55
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.55
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.7
  • Cross-references to this page (22):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Larinas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Manlius Acidinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Picenum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Placentia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praetutianus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Punicum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Verginius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vmbria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Claudius Nero
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Catius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Claudius Flamen
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Frentanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hasdrubal
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONSUL
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), INTERPRES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MARRUCI´NI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NA´RNIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PICE´NUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PRAETU´TII
    • Smith's Bio, Ca'tius
    • Smith's Bio, Hasdrubal
    • Smith's Bio, Virgi'nius
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: